Entradas

Sigillum academicum

Imagen
Nomisma argenteum hodie LXXV professores accepimus a Rectore impositum, quia annum quintum et vicesimum egimus in Universitate Gaditana.

      Quod quidem non est maioris ponderis nec maximi momenti, sed nomisma, quod magno cum honore in scriptorium hoc insulsum condam (quonam melius?), antiquum et pulchrum emblema praebet, quod describere vobis, candidi lectores et lectrices, conabor. In quo enim inspicitur arbor ramis fructuum plenis (quae 'prudentiam' antiquitus significat), cuius tres radices (quod sibi vult Gades esse oppidum antiquissimum circa tria milia annorum) super fluctus marinos natant (quia mare primas partes Gaditanis semper egit), atque ab utroque latere columnae eriguntur binae, quae arborem scientiae protegere videntur, quibus circumcingit titulus decimum laborem Herculis redolens isque divisus in duas partes: videlicet alteri "Non plus", alteri "ultra". Ecce vobis clarius expressum:



De hodierno operistitio muliebri

Imagen
Hodie operistitio, quod primum plurimae feminae nostrates egerunt aequitatem inter mulieres virosque reclamantes, favi, meo autem modo. Displicent mihi operistitia, quibus multis olim interfui, sed nunc temporis tumultus et strepitum et pedes dolentes me avertunt a multitudine atque conventibus hominum.  Primo ergo mane disciplinam tradidi, id est, operis cessationem non feci integram, sed schola pulpitoque usa sum ad loquendum coram discipulis de justitia et aequitate et humanitate. Deinde pensis in scriptorio academico absolutis exhibitionem imaginum ope lucis expressarum feminas in Universitate Gaditana opus facientes monstrantium spectavi una cum filia, utpote quae prope Facultatem Philosophicam Litterariamque arti Medicinae studeat, et per duas horas studiis atque negotio vacavi. Domum reversa tandem aliquando operistitium verum agere coepi, nam nulli labori munditiaeque domesticae operam dare decrevi. "Quam inanem rem!" dicebat maritus, qui multa quidem opera domes…

De colore fusco

Imagen
Die Jovis proximo judex fui una cum aliis duobus sodalibus quadam in probatione ad Gradum Philologiae Classicae obtinendum, ubi discipula coram nobis de Newtonis epistulis Latinis optime disceptavit, quas litteras et Anglicas et Latinas inter alia opera legere fieri potest in pagina retis omnium gentium c.t. "The Newton Project", cuius moderatores Isaaci Newtonis opera praebent exscripta sive transcripta modo "diplomatico", qui dicitur, sive fideli textui ab auctore scripto, mendis videlicet quoque inclusis, necnon modo emendato atque idoneo ad legendum. Imagines autem ope lucis expressae operum sive ab ipso auctore manu scriptorum sive primum typis editorum pro dolor! non offeruntur lectoribus.

        Epistulae enim Latine scriptae paucae sunt, usque adhuc quinque inventae, ut videtur, quae de rebus opticis et mathematicis aguntur. Quarum una studium meum maxime excitavit, quia non solum de coloribus argumentum est, verum etiam propter vocabulum quod leg…

Invia virtuti nulla est via

Imagen
Heri in sessione Circuli de hoc emblemate colloquimur, quo notae typographicae instar impressores quidam saeculo decimo et sexto usi sunt. Eis quidem nomina erant Valerius et Aloisius Dorici, fratres Brixienses, quorum officina sita erat in area vulgo 'Campo de' Fiori' nuncupata.
        Discipulorum enim unus dissertationem doctoralem parat de opere quodam, quod 1550 Romae horum impressorum Brixiensium ope laboreque in lucem editum est.
        Hac in imagine equus Pegasus montem ascendere non sine molestiis videtur, sed ut inde a  margine sinistra usque ad dextram legimus, sic "invia virtuti nulla est via", id est, "omnes viae sunt perviae hominibus, quibus virtus est" vel etiam "fortes vias quaslibet transire possunt", quae verba Naso scripsit in libro XIV Metamorphoseon (v. 113), ubi Sybilla illa Cumaea Aeneam, virum factis maximum, qui manes paternos adire debebat, metum deponere monet, utpote quae per Elysias domos regnaque novi…

De coquo quem penes arcana salis sunt

Pelliculam miram a quodam optimo coquo Hispano factam, cui titulus est SAL, modo spectavi, qua oculi mei admodum delectati sunt. Eam enim condere et conservare volui et nullum locum inveni magis idoneum aptioremque quam hoc in scriptorio. In imaginibus enim spectare potestis quandam feminam candidissimam, quae SAL vocari dicit (animadvertendum quidem est vobis hoc, lectores sapientes: vocabulum 'salis" femininum Hispanice esse). Ecce id quod SAL nobis dicit quasi susurrans quoddam aenigma, in sermonem Latinum scilicet versum:
00:18  SAL sum.
00:23  Sensum gustui do atque accommodo,
01:37  Natura mea a vobis sparsa, 
01:41  carnes tempus inde vicerunt. 
01:50  Libidines... Arcana adhuc abscondo,
01:55  cum candida mea lux in colorem intrat fulgoresque celat.
02:04  Unus solusque est qui me audiat susurrantem, 
02:09  cui nunc sint manus saporem fingentes,
02:15  cui olfactus sit famen meam percipiens,
02:20  gratia permulsus mea.
02:25  Ego sum ille 
02:30  et ille ego sum…

De Lucia Metrana, profestrice Hispana saeculo XVI

Imagen
De gentis nostrae feminis doctrina claris omnibus temporibus vix scimus et fere nihil pro certo habemus, maxime aetate quae dicitur artium litterarumque Renascentium, nisi id quod viri illustres illius temporis in operibus suis ipsi tradiderunt. Inter quos historicus Lucius Marineus Siculus in Hispania inter annos 1486 et 1533 versatus eminet, qui suis in Epistolarum familiarum libris XVII (Vallisoleti, 1514) plurimas litteras collegit non tantum a se exaratas verum etiam ab hominibus clarissimis, ad quos ipse litteras misit suas, rescriptas. Inter quas quidem una epistula permira in libro XII invenitur ad quandam puellam doctam nomine Luciam Metranam, vulgo scilicet "Luisa de Medrano"[1] (1484-1527) data, quae dicitur profestrix esse Cathedraria prima in Universitate Studiorum Salmanticensi. Nam eodem tempore rector et cathedrarius Salmanticensis Petrus Turrensis in notula cuiusdam operis sui manu scripta exaravit hoc: "A.D. 1508 die 16 novembris hora terti…

Faustum fortunatum felicem annum novum!

Imagen
Annus MMXVII finem iam iam capit et vale ei dicere ipsa nolo tacita silensque. Hebdomas ultima huius anni inusitatissima fuit, nam nihil mihi licuit agere nisi dormire et convalescere, postquam in morbum inciderim frigidum et diuturnum, tamquam si corpus dixisset 'usque adhuc pervenisse' admodum fatigatum, anno negotiosissimo perfecto atque absoluto. Neque mens eadem de causa munere suo fungebatur. Forte fortuna suus cuique finis est initiumque suum ac dies hodiernus potius quam ultimus anni primus omnium esse videtur. Nunc in scriptorio sedeo et animo novo omnia circumspicio. Sicca levisque tussis silentium frangit et commovet parietes quasi corpora, sed hoc in loco inviolato nihil perturbari potest. Reliqua enim hic locus cogit, et exhausta materia circumspicio, non quid dicam, sed quid non dixerim. Sed ut Romae nomen alterum dicere nisi arcanis caerimoniarum nefas habetur, ita non alienum videtur inserere hoc loco exemplum religionis antiquae ob hoc maxime silentium i…

De regula

Imagen
Hodie casu certior facta sum de quadam regula sive de Bechdelii quaestiunculis, quae ad fabulas cinematographicas vel spectacula arte facta referuntur, si metiri aut pensare velimus partes, quas feminae illic agant:
1. Apparentne personae saltem duae, quae feminae sint?[1]
2. Haene mulieres inter se ipsas colloquuntur saltem semel?[2]
3. Si colloquuntur, estne argumentum de re alia quam de viro? [3]         Mirata equidem sum, quod non multae pelliculae vel etiam clarissimae et novissimae quaestiunculas has tres superant.

      Quid eveniret, si quaestiunculas ferremus has tres quoque in litteras omnium gentium?


    Adnotationes: feminae] Nomine proprio praeditae esse debent, quoniam id quod nomine careat, dicitur minoris ponderis videri.   ↩colloquuntur] Colloquium saltem ad 60 partes temporis minutas producendum est, quia si brevius esset, colloquium verum esse non videretur.  ↩de viro] Vir non sit maritus vel amasius neque pater neque filius.  ↩

Excerpta de diebus placidis Beatiae deactis

Imagen
Modo redii ex quodam conventu omnium gentium in oppidulo Baetico nomine 'Beatia' sive 'Biatia' celebrato, qui De litteris Latinis vernaculisque saeculis XVI et XVII versabatur. Conventus enim dicatus erat in honorem professoris Johannis Francisci Alcina Rovira, qui multa et optima de illo argumento supra dicto scripta ad posteritatem reliquit et alia plura relicturum esse speramus.
     Quamquam conventus inde a die Lunae 20 mensis Novembris usque ad diem 24 Veneris productus est, tres dies tamen orationes et oratiunculas (quae quidem multae et diversae fuerunt, pleraeque videlicet Hispanice prolatae, sed etiam aliae aliis linguis audivimus, ut Lusitanice et Francogallice) tantummodo auscultare licuit mihi, quippe quae autoraeda vecta iter fecerim una cum tribus sodalibus, quibus non plus quam trium noctuum procul a Gadibus pernoctare licebat.
Orationes, inquam, atque etiam oratiunculas audivimus multas, inter quas una jucundissima tantum Latine  a professore Theode…

Decus in labore

Imagen
Paginam albam diutius specto nesciens quid scriptura sim, quamobrem identidem in scriptorium intro et ex eo discedo nihil tandem exarando et sic agendo iam fere duos menses. Quando verba desunt, quid faciendum est? Dum causam cogito cur Harpocrates digito suo labellum compescat meum, pro verbis imago una in auxilium mihi advenit. Ecce vobis, lectores candidi, lectrices benevolentes, quoddam dictum in vitro scriptum, quod ope lucis expressi inter recens iter in Portum Lusitanicum factum, utpote quod compendium faciat eorum quae his diebus acciderunt: