SOLAE

       Nudius tertius pulchrum commentarium legi qui cor mihi contraxit. De una puella sola agebat, sed illa non est neque una neque sola.
    Puellae flauae, caesiis oculis adultisque, fortasse Dacoromanae, fortasse Russicae, male altae, paulo sordidae, uitam agunt nostris in temporibus modernis solae.
     Puellae fuscae, nigris oculis, certe Afganae, cutibus non sole combustis, sed plenis acidis manibus, uitam agunt nostris in temporibus modernis solae.

    Puellae plurimae Asiaticae Africanaeque oculis inuisis, uultibus amictis,... solae.

   Puellae Afganae et Pakistanae et in Prouincia Boreali Indiae natae, aspectu tristi territoque, uelo nuptiali amictae sessae apud senes,... solae.

   Puellae coactae ad ferendos amores consanguineos (una per annos celata domesticis in subterraenis cuiusdam urbis Europeae liberae et iustae!),... penitus solae.

    Quam magnum numerum puellarum uexatarum in orbi terrarum, solarum...!


    Proximo die Dominico eas noui. Indutae sunt tamquam antiquae feminae Graecae roseis peplis, sed incedunt fustibus armatae. Haec `rosea manus´ complectitur 400 feminas proeliantes quae agunt in Provincia Borealis (officiale: Uttar Pradesh) Indiae. Sibi appellantur `rosea manus´ propter colorem uestitus translaticii "saris" lingua Indica nuncupati atque docent feminas uexatas se defendere.

    Hac in prouincia, feminae quinquagenae nouenae ex centenis (59%) ductae sunt in matrimonium inuitae antequam undeuiginti annos natae sint, 54% non adeunt umquam scholam atque 38% patiuntur corpoream uim plagasque.

   Cum itaque publicae securitatis custodes passiui sint, feminae instructae sunt. Et non solum consilia dant, sed etiam docent uim ui repellere.

   Sed hunc statum inferiorem uimque corpoream patiuntur feminae in toto orbe terrarum, non solum in India, sed etiam plurimis in nationibus quae sese definiunt, ut supra dixi, liberae et iustae.

   Quidam interretialis scriptor, cum scriberet de his rebus, ualde mirabatur quia non intelligebat "quis mallet in matrimonio coniungi cum pecude quam cum femina". Memini enim illius libri Holbergiani qui studium meum excitauit... necnon risus hac proxima aestate, ubi legi haec:
"O terque quaterque beatam Europam nostram! Maxime vero Galliam et Magnam Britanniam, ubi sexus sequior nomini respondet, ubi mulieres caece adeo virorum imperio ac voluntati obsequuntur, ut machinae potius aut automata quam substantiae libero arbitrio praeditae videantur."
      Sed quamquam haec fabula sit saeculi octaui decimi, nostro in tempore adhuc non dissimilis res est: nonnullas abhinc hebdomades quaedam femina admodum propinqua mihi fassa est coniugem suum eam uelle submissam. Per deos paganos et per deum christianum et per diuinam Naturam, quam ueneror uereorque, iuro, amici lectores et lectrices, uocem "submissam" quam tantummodo in textibus legissem, non audiuisse umquam egressam ex ore hominis tam propinqui mihi, sollicitatae pugnantique semper pro causa iniqua et aduersus hominis indignitatem.

      Quo pacto quaecumque natio libera -ut dicam plus minusue sicut ille sapiens scriptor- potest artes callere, scientiae prouentum consequi, uitam communem componere, cum eodem tempore plerique uelint dimidiam populi partem, uel plus quam hanc, in statum inferiorem redigere, et praesertim cum hoc facere uelint in nomine libertatis? Nonne simplicius uideatur si omnes eadem iura habeant? Nonne est aequitas uerum libertatis fundamentum?

       Mihi est puella duodecim annos nata ideoque non fieri potest ignorare hoc neque uolo illam nescire omnia haec; immo potius magnopere nitor ut in meae puellae oculis (quod etiam opto in omnium puellarum oculis) adultum non sit signum umquam, ne solitudinis quidem umquam.

     Verbis his scriptis, mihi in mentem uenit ille Ciceronis sententiosus sal quem hoc in scriptorio primum exaraui cogitans de actiua passiuaque iniustitia:
Iniustitiae genera duo sunt: unum eorum qui inferunt, alterum eorum qui ab iis quibus infertur, si possunt, non propulsant iniuriam.
    Scistisne quod humanum uitium ille Arpinas noster dixerit latissime patere hanc magnam luem faciendi iniuriam in aliquem necnon aggrediendi aliquem ut adipiscantur ea quae concupiuerunt? Auaritia.


Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria