5.28.2008

De Horatianis epistulis

Horatiana precatio (epist. I 18, 86-112)

"Oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,
sedatum celeres, agilem gnauumque remissi,
potores [bibuli media de nocte Falerni
oderunt] porrecta negantem pocula, quamuis
nocturnos iures te formidare tepores.
Deme supercilio nubem: plerumque modestus
occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.

Inter cuncta leges et percontabere doctos
qua ratione queas traducere leniter aeuum;
num te semper inops agitet uexetque cupido,
num pauor et rerum mediocriter utilium spes,
uirtutem doctrina paret naturane donet;
quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum
quid pure tranquillet, honos, an dulce lucellum,
an secretum iter et fallentis semita uitae.

Me quotiens reficit gelidus Digentia riuus,
quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus,
quid sentire putas, quid credis, amice, precari?

'Sit mihi quod nunc est, etiam minus, et mihi uiuam
quod superest aeui, si quid superesse uolunt di;
sit bona librorum et prouisae frugis in annum
copia neu fluitem dubiae spe pendulus horae
.'

Sed satis est orare Iovem quae donat et aufert:
det uitam, det opes, aequum mi animum ipse parabo.
"

***

       Hic habes, beneuole lector, quae Horatiana religio siue theologia sit iuxta Iosephum Xauerium Iso Echegoyen, qui Gadibus adfuit diebus Lunae et Martis superioribus ad legendos et gustandos nobiscum salsos illius poetae Venusini uersus: Dii materialia et terrestria dent, constantem amicumque nobis animum ipsi instruamus.

     Quomodo tandem interpretareris illa uerba?: ...neu fluitem dubiae spe pendulus horae.


5.25.2008

DE ACADEMICARVM SESSIONVM FINE: "ALVMNE, NOLI SALEM VEHENS DORMIRE!"

Hac septimana Academicae sessiones nostrae in Facultate Philosophica et Litteraria finiunt.

Eualuationes ueniunt, quamobrem, candide et strenue alumne, noli salem uehens dormire!

Hoc adagium Erasmianum quadrabit in eum qui in re periculosa socorditer et indiligenter agit, propterea quod sal influxu sentinae facile corrumpitur.

Iactum enim in nauarchos quibus naui salem uehentibus cauendum est ne dormiant et tuendae nauis caussa excubant, ne scilicet influxu marinae sentina adaucta salem corrumpat, quo liquato atque conduplicato inde humore, nauis demergatur (MIED. sal. V 75, 4).

Quadrabit enim in eum alumnum qui in maximi momenti eualuatione siue examinatione socorditer et indiligenter agit et studio non uacat. Hoc ideo ei dicere possumus:

CANDIDE ALVMNE, NVM "SALEM VEHENS DORMIS"?


5.22.2008

HERMANNI KOLLER "ORBIS PICTVS LATINVS" (2008)

Hermanni Koller Orbis pictus latinus quidam optimus et amoenissimus liber est ad linguam Latinam discendam et docendam.

Hic editionem anni MMVI habetis.

De uariis historicis et litterariis et quotidianis rebus omnia Latine eloquentissime scripta et eleganter picta.


Si Latine Latinam linguam docere et discere uultis, hunc librum sine mora emite!


Academico anno proximo spero fore ut eo utar saepissime una cum libris Orbergianis!

Legite plura de his operibus hic

5.18.2008

DE DVLCIBVS APIBVS QVAE A NATVRA ET ARTE FORMANTVR HAVD INSVLSE

Hodie, amice lector, dum apud Sancti Petri oppidum inter suaues et salsos afflatus ruri uersarer, in admirationem rapta laeta uidi aliquas apes quae e sua sede erumpentes ad proximam arborem conuolauerunt et ab eius summo dependentem quasi uuam constituerunt.

Hodie hoc signum mihi attulit alium nouum Linguae Viuae Latinae amicum e Californianis terris... Cito eum inducam (lege infra in commentariis).

Laeta etiam meminissem huius dulcis Martialis epigrammatis (IV 32) quod pulchra de poesis inmortalitate uersat:


Et latet et lucet Phaethontide condita gutta,
ut videatur apis nectare clusa suo.
Dignum tantorum pretium tulit illa laborum:
Credibile est ipsam sic voluisse mori.

Deciderat forte electri lacryma in apim, et deinde guttatim globulus factus fuerat, in quo quasi tumulo perlucido sepulta perspiciebatur apis.

Hoc pulchrum Martialis epigramma etiam in mentem mihi attulit illud "caput bouis" in fuco repertum et hoc aureum monile in Minotauri insula repertum et mira arte formatum:

Aureum monilem repertum in Chrysolakos (Malia): Duae apes ex aduerso dispositae sunt circum mellis guttam. Lege plura de Minoa metallica arte [Protopalatialis Aeuus (1900-1700 a.C.), 4.6 cm alt. (1 13/16")].

5.07.2008

DE SALIBVS QVI A NATVRA FIVNT: "BOVIS CAPVT IN FVCO"

PLIN. nat. 11,70: in totum uero [apes ] amissas reparari uentribus bubulis recentibus cum fimo obrutis, Vergilius iuuencorum corpore exanimato


U. ALDROVANDI (1522-1605), De animalibus insectis libri septem..., Bononiae, 1602: Cap. Coitus. Incubatio. Generatio, p. 60: […] Est autem hoc quod refert Plutarchus de iis qui Cleomenis corpus in crucem actum custodiebant: "Hos, ait, iustae magnitudinis serpentem uidisse, qui caput eius circumplicaret faciemque operiret … docentes, inquit, putrefacto bouis cadauere Apes, equi Vespae, asini Scarabeos generari, in humano autem corpore confluente sanie, quae est circa medullam, et in unum coalescente, angues nasci…" Alterum est, quod in Fucis sese obseruasse scribit Bernardinus Gomesius Miedis Saguntinus his uerbis: “Veruntamen, quoniam salsum pulchro consonant, haud insulse profecto me facturum putem, si haec inter salsa perpulchra quaedam satisque scitu digna permisceam de excellenti origine primigenioque ortu apum, quem a mortuo atque putrescenti boue duci posse Maro et Plinius confirmant. Quae plane stupendo quodam naturae miraculo in ipsismet fucis nuper uera esse deprehendi. Idque Sagunti dum ibidem animi recreandi gratia inter apum aluearia uersarer... Referam enim rem nouam inauditam, neque uisam hactenus, neque ab ullo scriptore, quod sciam, memoriae proditam. Nam, cum interim captus a me fucus digitis atque ungue medius premeretur, si forte aliquid uice aculei emitteret, ecce ruptis uisceribus atque posterioris partis pellicula, album seu croceum caput bouis expansis ac tortuosis cornibus rostroque adunco affabre formatum de repente emersit. […]”. Addo ego postremum ex Io. Baptist. Porta: "Naturam cum Apum generationem cum ex seipsis tum etiam ex bobus putrefactis fecisse foecundissimam, herbas quoque […]".


5.01.2008

Mortuae et uiuae linguae: quae sunt quae?

Vixdum die Lunae Falcultatis Coetu dimisso -non adfuerunt Rector Sales et Vicerrector R.-Sinister neque tandem clarum et nitidum et manifestum nonnullum dictum est... totum incertum pergit... Quo usque tandem abutentur patientia nostra?-, cito in mentem mihi uenit illud Marii Benedetti carmen "Mortuae Linguae" inscriptum, cui non opus est commentariis... nec commis nec punctis.

[Excusatam me habeas, beneuole lector, quia satis scio hanc latinam translationem siue interpretationem meam inferiorem esse pleno Vruguaiani poetae carmine, sed uolo ut mecum eo fruaris]

MORTVAE LINGVAE

Mortuae linguae merces conuectae
non sunt tantum antiqua graeca lingua
latina et sanscrita et sumeria

sunt itidem mortuae linguae
aut fere mortuae / sed nouae /
dissimulatio dithyrambus
demagogia subterfugium
fanatismus praesagatio

uetustae linguae uiuae erant
cum inter uulgum uibrabant
et erant sermones serui
agricolae et apostoli
fabri et meretricis

uetustae linguae mortuae sunt
fastidio et taedio et pudore
postquam ad uanos mythos peruenerint
et in sacris orationibus aggestae sint

et si attamen eis offerimus
alium uigorem / aliam sortem
alium saporem / mortuae linguae
possunt permutari et possunt
resuscitare tertio die.

Cf. M. Benedetti, Inventario tres. Poesía 1995-2002, Madrid: Col Visor Poesía, 2003, p. 294: "Lenguas muertas" in La vida ese paréntesis: Papel mojado (1998).

**[IMAGO: Catilina a Cicerone ad senatum delatus (1880) Auctore Cesare Maccari (1840-1919) Regia Domus Madama, hodie sedes Rei Publicae Italicae Senatus. Romae]