6.28.2009

Acta Gaditana atque alia Latina Acta

[Gaditana acta dilectior c.n. La Barrosa]

Sol aestiuus in caelo meae pulchrae terrae Baeticae splendet nuntians feriatos otiososque dies, dum scholas muneraque academica ad finem perueniunt, dum alii alumni felicem aestatem professoribus exoptant, dum alii molesti aut irati aut solliciti nobis ualedicunt usque ad mensem Septembrem.

Quid hanc aestatem ages, Alexandra?

Mihi enim meridionalia litoraliaque loca habitanti atque calore actisque toto fere anno fruenti, septentrionalibus in terris montanisque feriarum tempus transigere libet: itinera ad Matritum, Caesaraugustam et Barcinonem faciam una cum familia atque etiam... nostra noua magnaque autoraeda c.n. VOLVO, quam nuperrime maritus Matriti emit felix tamquam puer, quamquam, ut uera dicam, illi cordi non est multas perambulare terras atque uolare horret, maxime nouissimos post luctuosos casus (cur uiri itineribus abhorrentes autocinetis magnopere nouis delectantur? Au arcana masculina!). Quibus de causis nouum uehiculum quadrirotum ad Hispanicas ciuitates peragrandas, fortasse quoque nonnullas peregrinas, nobis necesse erat.

Praeter itinera, hoc in feriarum tempore noua incepta consiliaque sumere debeo. Cogitare futuris de diebus mihi diem carpenti displicet, sed officia muneraque fugere nequeo, ut aliqui me monent sodales qui bene me diligunt atque me, tertio sexennio nuper probato, sellam cathedrariam petere instant, quamuis placida sufficiensque sedes iam mihi sit. Praeterea timeo ne haec noua consilia mihi sumenda obstent ad Latine scribendum loquendumque.

Hac enim aestate, exempli gratia, ubi primum quosdam Latinos libros pueriles penes me habeam, filiolum Xauerium linguam Latinam docere pergere uelim.

Vuius Fonticola, quem nonnullas abhinc septimanas una cum eius pagina c.n. Litterae Latinae induxi, certiorem me fecit sua de noua pagina quae Societas Familiarum Latinarum inscribitur. Nomen meum filiolique Xauerii aliis familiis Latinis iungere mihi placeret! Si lingua Latina a scholis academiisque euanesceret, quod pessimistis in diebus citius quam serius casurum esse existimo, parentesne Latine scientes aliquid facere pro ea seruanda possemus?

Certe, dum lingua Latina (et Graeca) e Studiorum Vniuersitate exire atque e conspectu euolare uidetur, Latinitas una cum Cultura Classica pro superuiuendo propugnat ultra parietes academicas, ut ita dicam.

In Hispania, uerbi gratia, aperiuntur noui Circuli Latini: praeter Matritensem et Xerensem et Legionensem, in Domo Baebia Saguntina conueniunt strenui propugnatores et propugnatrices, quorum pulchra uiuidaque Domus in dies frequentior annis 2009-10 discipulos accipere perget: Macte uirtute!
Spero fore ut anno proximo nostri Circuli Latini Gaditani portam moderator iterum aperiat. Si non faciat, ego ipsa id conabor.

En uobis tandem noua pagina in lucem interretialem edita quae paginas complectitur alias Latine Graeceque cottidie exaratas ab hominibus omnium gentium.

ACTA POPVLI: Acta Diurna et Nuntii Latini appellatur.

Quamuis omnia quae ibi adsint sint, non tamen adsunt omnia quae exstant: pauciora "acta Latina" quam hoc Latinum scriptorium continet atque desunt nonnulla uel optima, sicut Eudemiae mei Consalui... Etiam Insulam somnium Valodiae, Res hodiernas Quinti atque acta Raphaelae et Petri Sipes et Reginaldi et aliorum non inuenio.

Quae criteria uel normas seligendi "acta populi" sequatur ille sodalis Millner qui tantummodo Latine scribere iubeat Anglice saepius scribens, admodum nescio. Sed Latinitatem gliscere in Rete omnium gentium saltem patefacit.

Bookmark and Share

6.19.2009

Pro linguis classicis

Adhaesiones ad propugnandum pro linguis classicis in Hispania. Legite quaeso plura in pagina Annae Ovando.

Ego iam adhaesi. Tune quoque?

*Ad Baetica parametra uidenda premite, sultis, hic

Bookmark and Share

6.15.2009

Modius salis triaque arcana



Hac septimana nulla noua exaratura sum, utpote quae omnes, professores alumnique, plurimis probationibus aliisque muneribus academicis implicati simus. Tantum ad tres scripta quibus hos per dies negotiosos fructa sim (praeter omnia Latine exarata interretialibus ab amicis), referre cupio.

Primum continebat quandam salsissimam sapidissimamque cogitationem de cursu uitae una cum blanditia (ut obiter dicam) meum erga scriptorium qua lepidior mihi non umquam audita neque lecta est (Au si ille Arpinas caput extulisset!). Cogitationis auctor triginta annos magistrum linguae Latinae esse dicebat, nullo libro sato, plurimis autem calamis (quorum tamen fructus, mea quidem sententia, dulciores sunt), et si ille de integro renasceretur, magister linguae Latinae denuo facturus esset... atque libris quoque Oerbergianis uteretur, etiamsi instar haeresiarchae. Qui talia protulit, "anthalistam" se fatebatur, id est, hominem cui sal magnopere displicet eo minime gustante. Sed quomodo is qui sibi ipse est sal atque salso humore constat, uehementer appetere possit illud quod intus iam habet! Quis sit ille, fortasse aliquis requirat: homo enim est qui magicas artes et diuinationes antiquas amat, sed cum cogitatio mortua esset tres post dies nata (proh dolor! quippe quae perlepida fuerit), nullum nexum suam ad paginam afferre possum. Qua de causa hunc arcanum griphum tantum dignum magno Appolline soluete: non solum intus, sed etiam eius in nomine "sal" inest!

Deinde aliam cogitationem interretialem (ut sic dicam) euolui haud minus salsam sapidamque cuiusdam magistri Lycaei atque Studiorum Vniuersitatis, qui linguam Latinam et Graecam tum antiquam tum modernam docet. Vtrum sal illi placeat annon, admodum nescio, sed pictura delectatur atque tibia, et praecipue ei adsentior plurimis de rebus attinentibus ad Academiam. Ego quoque de iisdem me ipsa interrogo, cum sicut ille autoraeda ueherer ad Facultatem cupiens inserere retrogressum. Tandem, sicut ille, rursus me in uiam dare atque in itinere pergere statuo, quippe quae, sicut ille -qui methodo Socratica utitur apud Nouum litus (ut arcanos griphos pergam)-, ego ipsa existimem semper aliquid manere in ima amphora.

Postremo hodie aliam angeli Baetici epistulam accepi. Carmen Hispanicum quod "Schola Latinae linguae in uia Troia" Latine inscribitur, quadam a profestrice Studiorum Vniuersitatis concinnatum, ad me inter alia mittit post lectam uersionem Latinam poematis Antonii Machado. Sed de hoc pulchro arcano forsitan alias plura.

Cicero noster dicebat apud Laelium "uerum illud esse, quod dicitur, multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit" [quod etiam iuxta Aristotelem euolui potest: ὁ μέδιμνος τῶν ἁλῶν (EN. 1156b)].
Non enim solum longam ille "modius salis" -ut dicam more Gomesiano- conuiuandi moram interponendam esse significat, quod sola diuturnitate conuictus maior inter eos fiat tum morum, tum animorum consensio, sed quod ea etiam habitandi una atque uescendi consuetudine et familiaritate, sacra communis salis uis altissimas beneuolentiae radices amorisque igniculos sensim comedentium in animos immittat accendatque. Quippe negari non potest salis et mensae, ubi adoleuerit familiaritas, adeo potentem uim esse, ut ad purgandam pessimam ingrati animi prauitatem non alio selectiore helleboro quam eiusdem salis et mensae communicatione occurratur.
Simul edere multos "modios salis" cum hominibus cogitantibus pariter atque ei ad quos hodie allusi, mihi magnopere placeret.

Bookmark and Share

6.03.2009

De luminibus et umbris

[Artifex imaginibus luce exprimendis pessima esse pergo:
en tamen photographema scholae Antonii Machado a me factum (Baeza 2009)]


Superiore Saturni die finitus est VI Conuentus Societatis Studiorum Latinorum (SELat), sed usque ad diem hodiernum non uacaui ad nonnullas cogitationes Latine exarandas: primum munera academica docentiaque, deinde interretialia gaudia atque otia.

D
e poese poetisque Latinis aetatis antiquae et mediae et recentioris egregii oratores strenuique professores disceptauimus, quamuis, ut uerum dicat Cassandra "dei iussu non umquam credita Teucris", haud omnes Latinitatis studiosi plaudant Latina scripta haud attinentia ad Latinitatem Classicam siue antiquam. Deo gratias hi pauci sunt, etiamsi aliquantulum striduli.

Mihi non fieri potuit adesse conuentui per totos quattuor dies, tantum primo die uesperi et secundo integro et tertio mane, qua de causa conclusiones generales emittere nequeo, tantum sensus mancos particularesue.

Quid breuiter dicam de omnibus quae uidi et audiui per illos dies luminosos mense Maio exeunte? Verba enim plurima Hispanice dicta fuerunt: satis eloquentiae, sapientiae quoque multum! Nam plus quam centum philologi classici Hispani, nonnulli peregrini ibi conuenimus.

Nihilominus, Latine plura lecta, nonnulla ad uiuum recitata, necnon locuta collocutaue magnopere desideraui: hoc autem haud mirum est, immo potius usitatum nostris in coetibus Latinis. Publicae tamen tabulae affixi, dicto oboediens, praeconium XII Conuentus Academiae Latinitati Fouendae (de quo alias fusius dicam) quod ad me Antonius noster "Agamador" et ad illum Antonius noster Capellán misit, si qui forte essent qui Ratisbonam in Germania petere uellent inferiore Septembri mense post hunc conuentum Latinistarum.

Ceterum, tot acroases fuerunt ac tales, tum in duobus tribusue conclauibus distributae, tum singulae inter decem uel quindecim minutas partitae, tum aliquando celeriter enuntiatae, ut ne primis quidem labris gustare uix potuerim. Audiui tamen summo studio multas acroases, sicut illas de commentariis in Horatianam artem poeticam aetatis Renascentis a collegis Studiorum Vniuersitatis Extremadurae habitas (maximo usui meae editioni Cascalianae fore spero). Alias multas audire mihi magnopere libuisset, sed non fieri potuit, exempli gratia, illas de Vergilio in Naturali Historia Pliniana atque omnes illas quae uersabantur in epigrammatibus atque in sale leporeque Latinorum carminum... Spero saltem fore ut eas perlegere possim ut primum in lucem edita sint acta conuentus.

Fructa quoque sum omnibus orationibus auditis, quippe quae didicerim plura, uerbi gratia, de poese aetatis mediae, mihi, ut fatendum est, aliquanto ignota (de quo Stella Pérez Rodríguez diserte locuta est fulta exhibitionus imaginum laboriosis). Sed inter omnia uel optimum fuit (ad hoc utilitati sunt conuentus, nonne?, quamuis quaedam amica dicat eos esse tamquam therapeias) cum collegis aliarum Vniuersitatum, quos multum abhinc tempus non uidebam, coram colloqui atque etiam nouos alios nouisse, ut Annam M. Moure Casas, quae in studium operis Pliniani quoque incumbit. Pollicita enim sum commercium epistularum cum illa instituere, ut certiorem eam faciam meis de nouis Plinianis.

Mensa rotunda primo die habita mihi magnopere libuit, quamquam nihil noui sub sole monstratum fuisset. Nam de difficultatibus poesis Latinae transferendi controuersiam ciuerunt non solum Vincentius Cristóbal López (unus nostris ex professoribus Cathedrariis qui Latinitatem uiuam colunt) et Iohannes L. Arcaz Pozo et Iohannes A. González Iglesias et Dauid Puerta Garrido, sed etiam aliqui auditores spectatoresque opinionem suam dederunt: duo inter extrema quaestio decursa est, id est, alii putabant poesem Latinam tantum ueris uernaculis poetis transferendam esse ideoque numero rythmoue utendum esse; alii autem existimabant quamcumque loquelam uerti alterum in sermonem non fieri posse proditione siue iactura nulla, maxime si linguae antiquae uertendae sint sicut nostra Latina. In medio aliae opiniones fuerunt, sed omnes consentiebant alia ex lingua in aliam traducere ualde necessarium esse, praecipue modernis in temporibus, ubi magis in dies homines Latine nescientes augescunt. Qua de causa nonnulli quoque dixerunt interpretem siue translatorem originalis carminis pedestrem humilemque seruum esse debere, ne poema alienum offuscaret propria luce.

Etiam iucundissima fuerunt, ut semper, itinera ad eundum redeundumque, maxime ad redeundum Gades, propterea quod in autocineto Ludouici Charlo uehebamur mea Viola, Eduardus Pinarius (gaudeo plurimum et gratulor tibi, sodalis, publica de probatione feliciter facta!) et noster Magister, qui semper certiores nos facit de nouis academicis. Quot sapidas fabulas nobis narrauit!

Conuentus tandem habitus est quodam in Baetico uico, notissimo quoque sicut Vrso olei causa, "Baeza" uulgo nuncupato, qui una cum uicino "Vbeda" Patrimonium Humanitatis ab VNESCO declaratus est. Ibi inter alia uisimus magnifica aedificia aeui Renascentis, ut in platea Sanctae Mariae, aduersum aedificium Vniuersitatis Internationalis Baeticae, templum Cathedrale:

[Praeteritum et praesens et futurum sola eademque in imagine]

sed mihi magnopere cordi fuit uisere antiquam scholam poetae Baetici Antonii Machado, ubi quidam magister Lycaei nobis recitauit duo poemata (primum autem interruptum barbaro tintinnabulo telephoni gestabilis!).

[Quidam magister Lycaei nobis recitauit duo poemata Antonii Machado.
Schola auditorum ita plena erat, ut nonnullis sedes defuerint]


Tremores algidos sensi peragrare cutem meam (Vae insulsae Alexandrae, semper tam stulte sensibili!), dum attente audiebam illos melancholicos Hispanicos uersus sessa forte fortuna eadem in sede (tertia in serie sinistrorsum) quam philosophus Iosephus Ludouicus López-Aranguren horas mortuas degebat (hoc nobis dixit ille magister) cogitans de poeta Baetico eiusque poese et de uita.

En uobis, lectores lectricesque beneuolentes, carmen unum ex duobus quae animum meum multorumque commouerunt. Vtinam quoque nostros uersus Latinos classicos atque etiam mediaeuales uel recentiores simili delectatione recitatos nobis saepius sic afficerent!

Carmen "De quadam pueritiae reminiscentia",
Antonio Machado auctore, in linguam Latinam
sine sale numeroque, sed humili amore a me translatum:



Vesper fuscus gelidusque
diei brumalis. Discipuli
student. Monotonia
pluuiae ultra crystallos.

Schola est. Quadam in tabula
repraesentantur Caim
fugitiuus, mortuusque Abel,
rubram prope maculam.

Sonora uoce cauaque
tonat magister, quidam senex
male uestitus et macer et siccus
in manu tenens librum.

Consensu cirrata a caterva
concinitur praelectio:
"milies centum, centum mille
milies mille, millio".

Vesper fuscus gelidusque
diei brumalis. Discipuli
student. Monotonia
pluuialis in crystallis.

[Imago antiqua scholae Antonii Machado quodam in Lycaeo anno 1913º (Baeza)]

***
Superiore Saturni die uesperi per telephonum collocuta sum cum matertera mariti mei quae magistra linguae Francogallicae est quodam in Lycaeo Gaditano. Cuius filia eodem in Lycaeo discipula est incumbens in studium disciplinarum mixtarum, id est, humanisticarum technicarumque. Hoc anno linguam latinam discere decreuit et laetissima est, quippe quae Latinam linguam celeriter didicerit.
-Quis est magister? -curiosa interrogaui.
-Quidam uir capillis rufis... et comissimus, qui in scholis Latine loquitur.
-Iarcius! - exclamaui.
-Certe. Optima est haec noua uia ad linguam Latinam discendam pariter ac modernae linguae!
-Et optimus quoque magister.
Post hanc collocutionem telephonicam, illa antiqua imago photographica scholae Antonii Machado meam in mentem uenit, lucis autem plena.

Bookmark and Share