7.20.2009

Census Latinus anni MMIX

Eduardus M. Engelsing, moderator Academiae Latinitati Fouendae (ALF) et instructor Classicorum Studiorum in Vniversitate studiorum Vasintoniae Occidentalis (WWU) et obnoxius (ut obiter dicam) Scriptorio Academico Latino (SAL), nos certiores facit (meo quoque Xauiero gratias ago qui ad me nuntium e Grege Latine Loquentium misit), hoc de primo censu Latino uniuersali cuius libenter praeconium facio:

EXSPECTATVS ad primum Censum omnium hominum quavis e gente oriundorum accessisti. Census ab Universitatis studiorum Vasintoniae Occidentalis (WWU) professoribus institutus est, auspiciis Academiae Latinitati Fovendae (ALF) sodalium, duobus praesertim propositis:
* Ut homines, qui nostra aetate sermone Latino utuntur, adnumerentur;
* Quo melius Latini sermonis usus atque condiciones, quae nostra aetate sunt, intelligantur.
Huius census indiciis decursu annorum descriptis, rite ordinatis, inter se comparatis demonstrari poterit utrum sermonis usus increbrescat necne, quibus in orbis terrarum regionibus sermo Latinus maxime usurpetur, qui libri ad eius studium saepius adhibeantur et alia.

Census Latinus alternis annis ab eisdem professoribus instituetur, et indicia in eo collecta in publicum edentur. Ab illis, qui respondere velint, nihil poscetur, quod ad vitam privatam pertineat. Talia enim nullo iure in Rete Universali exhibentur.

PERGRATVM facies, si Censui Latino anni MMIX interfueris. Quod V minuta ad summum requiret.





Bookmark and Share

7.11.2009

Gratias agendo pro dono

Quaedam de uita quaestiones sine responsis:

RESPONDE: QVAE MAXIMA...

-Responde: Quae maxima sunt mysteria mundi?
-Ipsa eadem qua maxima sunt mysteria uitae.
-Illi mihi numera: -Cur, natus, tam breue tempus
In terra transcurrat homo, terrore repletus
Ventura noctis; Cur significet ueniens nox
Numquam delendas tenebras, et Cur tenebrae ipsae
Dicantur nostrae pars integra et ultima uitae.
-Nonne putas sic esse, fuisse, et in aeua futurum?
-Sic credo et doleo. Multo melior uita esset
Si non cessaret.
Poterat uita ista creari?
Cur, si dico rosam, spinas includere fas est?
Cur Deus...?
Hic taceo, mysteria cuncta negando.


N.Y., 13. XI. 2006
[Iosephus Tusiani, Fragmenta ad Aemilium, Galatina: Congedo, 2009]

"Itaque multi exstitere qui non nasci optumum censerent aut quam ocissime aboleri."

"Post sepulturam variae [vanae Mayhoff] manium ambages, omnibus a supremo die eadem quae ante primum, nec magis a morte sensus ullus aut corpori aut animae quam ante natalem. eadem enim vanitas in futurum etiam se propagat et in mortis quoque tempora ipsa sibi vitam mentitur, alias inmortalitatem animae, alias transfigurationem, alias sensum inferis dando et manes colendo deumque faciendo qui iam etiam homo esse desierit, ceu vero ullo modo spirandi ratio ceteris animalibus distet aut non diuturniora in vita multa reperiantur, quibus nemo similem divinat inmortalitatem."

"quae, malum, ista dementia est iterari vitam morte?quaeve genitis quies umquam, si in sublimi sensus animae manet, inter inferos umbrae? perdit profecto ista dulcedo credulitasque praecipuum naturae bonum, mortem, ac duplicat obituri dolorem etiam post futuri aestimatione. etenim si dulce vivere est, cui potest esse vixisse?

at quanto facilius certiusque sibi quemque credere, specimen securitatis antegenitali sumere experimento!"

Gratias plurimas ago tibi, Theoderice, pulcherrimo pro libro. Fac quoque optime ualeas.

Bookmark and Share