Entradas

Mostrando entradas de octubre, 2009

Tanka ludens de autumno

Imagen
In tecto sonant
pluuiae guttae autumnae,
ut cordum pulsus.
Dolor est osculorum
acerbior in umbra.

Philologiae Classicae XX Itinera Gaditana

Hebdomade proxima Philologiae Classicae XX Itinera Gaditana professori Ludouico Charlo Brea dicata (2ª pars) celebrabuntur. Orationes in aedibus nostrae Facultatis Philosophicae et Litterariae habebuntur.

Dies Lunae XXVI

17,30 h. Dr. D. Iohannes Gil Fernández, Philologiae Latinae Professor apud Hispalensem Vniuersitatem: “La leyenda de Adriano”.

18,30 h. Dr. D. Raphael Gallé Cejudo, Philologiae Graeca Professor apud Gaditanam Vniuersitatem: “Filología Clásica y Filología Hispánica. Claves para la implantación de un doble título en la Universidad de Cádiz”.

19,30 h. Dr. D. Thomas González Rolán, Philologiae Latinae Cathedrarius apud Complutensem Vniuersitatem: “Relaciones de la Iglesia y los humanistas”.


Dies Martis XXVII

18,00 h. Dr. D. Emmanuelis Sánchez Ortiz de Landaluce, Philologiae Graecae Professor apud Gaditanam Vniuersitatem: “La nave del amor en el epigrama griego”.

19,00 h. Dr. D. Antonius Melero Bellido, Philologiae Graecae Cathedrarius apud Valentinam Vniuersitatem: “El mo…

De quibusdam portis Latinis

Imagen
Collega Viola, sodalis quoque Circuli Latini Gaditani (cuius porta quam citissime denuo aperta erit, saltem ita spero), paginam c.n. Latin Lemma Networknobis praebet, ubi uerba quaeri possunt in contextu operum.

Quamuis pagina in incunabulis sit, auxilium tamen idoneum uidetur ad Latine scribendum.

In pagina tabernae librariae c.n. Calepinus etiam inueni noua haec, recitationem uiua uoce eclogarum Vergilii.

Pagina tandem interretialis c.n. Facebooklinguam Latinam addit ad septuaginta loquelas quae promptae sunt.



Lingua latina mortua est?! Viuat lingua Latina! (ut dicam iuxta Valahfridum Stroh).


Haec raptim hactenus. Alio die plura noua enarrare conabor. Valete.