Entradas

Mostrando entradas de noviembre, 2009

Vna hirundo non facit uer

Imagen
Hodie laeta sum et uobiscum gaudium partiri uelim. Tandem, post quattuor septimanas commorationis, Gaditanae Vniuersitatis Commissio Technica nouum instituionis inceptum cui praesum, accipit ad publice inscribendum. Cui index est PIE-22.



Participes enim sumus: Magister, Viola, Pinarius, Iarcius egoque, qui noua ad linguam Latinam docendam discendamque rerum technicarum nouarum ope experiri, diis Forteque Fortuna iuuantibus, conabimur (quamquam unum abhinc mensem iam incepto operam dedimus). Alii sodales, discipulae alumnique atque omnes amici qui una nobiscum noua facere uelint, quo facilius expeditiusque Latine scribere et legere possint, bene exspectati erunt.

Quemadmodum una hirundo non facit uer, ita neque unus dies sat est ad parandam uirtutem aut eruditionem neque unius quae sit hominis, est humanitas.

Valete quam optime!

Experiendo

Imagen
Septimana finita est nonnullis nouis attinentibus ad studia nostra classica. En uobis haec breuiter:

In pagina c.n. Culturaclasica.com atque in aliis retialibus BaeticisHispanicisque nuntium editum fuit quod haud optimum uidetur: noua lex proposita est quae cuncta uergit ad nouos greges didacticos constituendos Baeticis in Lyceis. Si lex probata sit, grex linguarum classicarum euanesceretur isque in alium nouum ingrederetur una cum sodalibus linguae litterarumque Hispanicarum qui "Grex Linguisticus" nuncuparetur.

Ceteri greges essent hi:

-Grex linguarum peregrinarum
-Grex disciplinae mathematicae
-Grex scientiarum naturalium et artis technicae
-Grex artium et figuratiuae et musicae et athleticae
-Grex scientiae societatum (geographia et historia et philosophia et oeconomia).

Linguarum classicarum magistros quoddam imperium in Lyceis amissuros esse hoc fortasse sibi uelit, utpote qui pauciores numero sint quam magistri linguae Hispanicae, sed si tandem haec noua lex probaretur, eis …

De quodam Extremadurae oppido nomine Pasarone

Imagen
Hunc per septimanae finem quandam symbolam Magistri (quinque et quadraginta paginis ac quattuor et ducentis annotationibus in paginae pede constat!) euoluo, quippe quam is ad me miserit ad menda corrigenda atque opinionem meam dandam.

Symbolae enim titulus est "Descubrimiento de un manuscrito en la Iglesia de Santa María la Mayor de Alcañiz con la traducción al castellano de 1511 de la biografía de Juan II de Aragón compuesta en latín por Lucio Marineo Sículo".

Textus manu scriptus, a Magistro eiusque uxore inuentus anno 1981º, maximi momenti est ad historiam regum Hispaniae enodandam, maxime uitam et res a Ioanne, Aragoniae et Siciliae rege, gestas.

Hac in symbola pulchram cuiusdam oppidi Extremadurae descriptionem legi, quam in una ex epistulis familiaribus ca. 1510-1511 a Lucio Marineo Siculo scripta missaque ad Petrum Martyrem continetur.

Cuius oppidi nomine Pasaronis descriptionem uobiscum partiri uelim:

[Imago Pasaronis, Extremadurae oppidi]

"Misit me rex noster Ferdin…

Uno anno post

Imagen
Annus exacte primus agitur, beneuolens lector lectrixue, ex quo scripsi haec uerba: "Hodie fere omnibus in terris dies celebratur defunctorum. Ego tamen diem celebrare uiuarum linguarum malo: Gliscat Latinitas... !"

Plurima et uerba et facta mihi fuerunt hunc per annum ultimum, alia optima, alia pessima, sed summatim omnia bona atque maximi momenti ad progrediendum uia Latinitatis uiuae, quod breuiter exprimere conabor.

Nouae paginae hoc anno apparuerunt ut illa Expositio Internationalis mense Decembri anni 2008º inita nostro ab amico iuniore grauique Catalano Jaume, "macilentis malis, rufulus aliquantum, ventriosus, truculentis oculis, commoda statura, tristi fronte", qui in studia Philologiae Classicae incumbere decreuit. Videbitne eius mutationem? Vtinam....!

Vno mense post, ex Iaponia, pulcherrima "terra solis orientis" uenit, ut Latine ludamus, Irisatus Iocohamiensis, facetus et humanissimus et doctus et primus Iaponicus cuius Latina uerba lego. Vtinam…