Gades aliquando magna taberna


Tabernarii Gaditani qui temerarii uia ambulant, totam urbem aliquando auferunt et limina suo in loco non seruant, quia tabernas in media uia ponunt.

Aediles autem oppidani imperant: «Cum Gadibus tenues crescere uici non possint, institores tantummodo Lunae diebus atque iuxta "Ambulationem maritimam"…!», ideoque septimana ineunte atque etiam per Carneleuarium quae est semita, ceteris diebus via.

Tabernarii ambulantes huiuscemodi domi suae sunt: Gades enim est, quae aliquando magna taberna.

Comentarios

  1. Iesus Antonius Serranus19:34:00

    Salve, magistra!

    Ecce mea interpretatio epigrammatis Martialis:


    Caeciliana, Martis die, etiam magna taberna est.

    In urbe Caeciliana, Martis die, temerarii tabernarii Gadium totum agrum feriae Caecilianae sumunt, quia ii, si urbem auferunt, ea inordinata erit.

    In hac ambulanti taberna, viles vestes tu potes invenire, si occasionem scies inquirere.

    Etiam, ecce vita et opera Martialis, poetae Romani Hispaniae (fragmentum Vicipaediae latinae):

    Marcus Valerius Martialis fuit Romanus epigrammatum auctor.

    Natus est 1 Martii anni 40 p.C.n. Bilbili, in Hispania; mortuus ibidem circa annum 103. Pauca de sua vita innotuerunt, praeter quod Hispaniam patriam habuit ibidemque obiit. Venit Romam ut causas ageret anno 64, sed ad poesin iam primo se adplicuit. In Urbe maiorem partem vitae degit, Domitianum principem aliosque viros claros carminibus ornans eosdemque vario modo celebrans, non aliter quam et Statius, cum quo rivalitatem habuisse nunc aliquot viris doctis videtur. Praecipue coluit amicos scriptores Stellam, Silium Italicum, Quintilianum, Iuvenalem, et Plinium Minorem. Scripsit quindecim libros "epigrammatum" acri ingenio, quibus vitia hominum et temporum suorum vehementer derisit. Mortuo autem Domitiano, cum nihil amplius sibi Romam parare vidisset, proposito facto revertendi Bilbilin, accepit dono villulam in eo vico sitam, a Marcella, matrona quadam Hispana, qui poetam colebat. Anno igitur 98 reditum in patriam fecit. Plinius in litteris suis testimonium de vita poetae cum nuntio funebri paulo post mortem posteritati delegavit.

    Martialis epigrammata plurimis poetis fuerunt exemplo: in iis Francisco Quevedo, Emmanuele Barbosa Bocaginense, et Iohanni Wolfgango Goethe. Haec epigrammata, plerumque breviora, quippe quae distichon unum complectuntur, saepe discuntur a discipulis linguae Latinae in scholis, propter eorum brevitatem, facilitatem, necnon sales.
    Opera

    * Liber spectaculorum
    * Epigrammaton libri 14, quorum
    o Liber 13 sive Xenia
    o Liber 14 sive Apophoreta

    ResponderEliminar
  2. Optime, Iesu! Latinum quoque paruum carmen et reliquas epistulas promissas quam citissime accepturam esse spero! Valeas bene.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria