3.08.2010

Femina virque... paresne?

De die hodierno

Martialis VIII 12

Vxōrem quārē locuplētem dūcere nōlim,

quaeritis? Vxōrī nūbere nōlo meae.

Īnferior mātrōna suō sit, Prīsce, marītô;

nōn aliter fīunt fēmina virque parēs.


VARRO Sat. Menipp. Meleagr. 300:
"...si non malit vir viracius uxorem habere Atalantam".


M. PORCIVS CATO apud Titum Livium 34, 3:
"[Feminae] extemplo simul pares esse coeperint, superiores erunt".


IVVENALIS 6, 460:
"Intolerabilius nihil est quam femina dives".

__________________________
locuplēs -ētis adi = dīves, pecūniōsus
uxōrem dūcere = uxōrem suam facere
nūbere alicui = alicuius uxor fierī
uxōrī nūbere nōlo meae = uxori meae servire nolo : quod "nubere" proprium est feminarum
pār, paris adi = aequus, -a, -um

___________________
Guido Reni (1575-1642), Atalanta atque Hippomenes, c. 1612 (Museo del Prado, Madrid)



3.05.2010

Gades aliquando magna taberna


Tabernarii Gaditani qui temerarii uia ambulant, totam urbem aliquando auferunt et limina suo in loco non seruant, quia tabernas in media uia ponunt.

Aediles autem oppidani imperant: «Cum Gadibus tenues crescere uici non possint, institores tantummodo Lunae diebus atque iuxta "Ambulationem maritimam"…!», ideoque septimana ineunte atque etiam per Carneleuarium quae est semita, ceteris diebus via.

Tabernarii ambulantes huiuscemodi domi suae sunt: Gades enim est, quae aliquando magna taberna.