De insulso famulo

Hodie Gadibus urceatim pluit. Vnde mallem domi manere et legere. Nihilominus, nunc ad scholas Latinas mihi abeundum est. Si forte magnis cachinnis uel leui risu ridere uelitis, beneuoli lectores, amicae lectrices, uobis commendo euoluere hoc opusculum Nicodemi Frischlimi Balingensis (Argentorati 1603), salium grauidum, ex quo facetiam selegi hanc:


Comentarios

  1. Anónimo20:02:00

    Cum nihil unquam in lucullis habeam -- sic decet scholasticos iuniores in inclita salmanticensi Academia vitam agere-- et memorans rixas cum matre mea irata ob pauxillulum nummorum apud me relictum septimana penultima ineunte, alia facetia risum movit.

    >>Quidam litterarum studiosus cùm magnos sumptus fecisset, quorum rationem patri redere non poterat, domum litteras mittit, quibus se mortuum scribit, & patrem orat, ut certam sibi pecuniae summam mittat, quò honestè sepeliri possit.<<

    ResponderEliminar
  2. Anónimo10:10:00

    Faustum, felicem, fortunatum diem natalem tibi exopto, optima Sandra:

    http://www.youtube.com/watch?v=WsFA-2k-RNQ&feature

    Ludovicus

    ResponderEliminar
  3. Gratias ago hospiti sine nomine atque maxime tibi, mi domine Ludouice, cuius uerba et carmina desiderabam. Optime te habere spero.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria