Prouocatio ad societatem c.n UNESCO


Provocatio ad linguas Graecam Latinamque in patrimonium omnium gentium recipiendas

 Ἔφεσις τῷ τὴν Ἑλληνικήν τε καὶ Ῥωμαικὴν γλώττας ὥσπερ παγκόσμιον τοῦ ἀνθρωπίνου γένους οὐσίαν ἐπιγιγνώσκειν.


"Membra cuncta illius omnium gentium consociationis, quae vulgo a compendiariis litteris UNESCO nomen trahit, vehementer exhortamur (…) ne suadere desistant praesidibus omnium Rerum publicarum in Europa linguas Graecam Latinamque fovendas, tutandas, divulgandas esse, (…) tum ut recipiant utramque linguam in “totius humani generis patrimonium” (…)"
"Cum quidem indicem earum rerum scrutaremur, quas consociatio omnium gentium cultui humanitatique provehendis, vulgo UNESCO, in patrimonium totius generis humani recepisset, sermones gentium, quae suis linguis Garifuna atque Semeiskie appellantur, una cum fabulis populi Zapara praesenti sermone traditis invenimus. Quod quidem nos magno gaudio affecit, cum toto animo credamus omnem cultum, quicumque posteritati adservatur, ad ditandam humani generis varietatem ac memoriam haud parum facere posse. Nemo autem erit quin sermonem tum Graecorum, tum etiam Romanorum hereditatem, licet non sensibus apparentem, toti humano generi magni aestimandam affirmet. 
"Etenim innumera philosophorum praecepta una cum naturalibus inquisitionibus, iuris institutionibus ac litterarum monumentis sunt per saeculorum decursum his duabus linguis illustrata. Itaque firmiter censemus atque contendimus utrumque nostrorum maiorum sermonem in hoc patrimonio numerandum esse."
"Quodsi tu quoque nobiscum sentis, praecamur incepto calculum adicias nomen tuum huic petitioni adscribens:




 "SVMMOPERE EGEMVS TVO AVXILIO SVBSIGNA IGITVR LIBELLVM ET OPEM FER VT SERVENTVR CVLTVS ET HVMANITAS!"


"De hoc quidem ac de quibusdam aliis argumentis die XXVIII mensis Novembris, hora III cum dimidia p.m., disputabitur in aedibus Academiae Vivarii novi, quo vos omnes ad scholarum nostrarum inaugurationem sollemniter invitamini."

Hoc inceptum auspiciis Academiae Vivarii Novi provehitur

***


Alexandra Ramos, profestrix Gaditanae Studiorum Vniuersitatis, corde atque animo menteque uehementer consentit paene omnibus cum uerbis huius petitionis. Triste quidem est causa cur prouocatio haec facienda sit, utpote quod infeliciter linguae Latina Graecaque in summo discrimine sint, nam in dies minuitur earum praesentia non solum in scholis Lyceisque necnon Vniuersitatibus, sed maxime in hodierno cultu ciuili. Gaudendum tamen est quod homines sunt, uel potius sumus qui cogitemus linguas Graecam Latinamque colendas et tutandas et diuulgandas uiua uoce esse. Siquidem linguae Latina Graecaque totius patrimonii occidentalis exstant medulla et secum cultum ciuilem trahunt.

Ego calculum iam adieci et nomen dedi meum. Spero quoque tu.

Comentarios

  1. Calculum addidi. Eandem enim rationem facio cum latintitatem proveho, quoniam, scilicet, latinitas est medulla nostri cultus civilis. Fortisan provocationem provehere debeam apud me in ipso pluteo.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria