Entradas

Mostrando entradas de diciembre, 2012

Annum nouum exopto mellitum ac salsum

Imagen
Miror in dies, nam noua semper disco inaudita inopinata! Crustum Natalicium quod ex melle amygdalisque confectum est apud nos notissimum nomine "Turrón", nouum inuenio confectum ex theobromate (70%) et lycopersico crepitanti et amygdalis cum pipere et praecipue... sale!  Probandumst.
      Dum delicia ex theobromate confecta probo et gusto dulciola Natalicia, dum Angelissima nobis nuntiat annum nouum 2013 in amarum uertentem simul monens 'aequilibrum' iustum et necesarium et crepitans, dum homunculi politici nobis uerba piperata dant, ego tandem omnibus uobis ominor dies futuros plenissimos amore ualetudineque bona et praesertim.... sale.

       Fruimini igitur hoc peruigilio ineuntis anni et multa gaudia uobis precor noua!

Carmina hiemalia

Imagen
Hiems imminens palpitanti pectori rutilae frondis
       Abhinc aliquot hebdomades epistulam accepi cuiusdam poetae Latini Austriaci nomine Gerardus Alesius, qui mihi indicare uellet aliquid de collectionibus haicuum uariorum meis, in quibus ego ipsa eius uersiculos adhibuerim. Is quidem nonnulla haicua mutuatus erat ad exempla haicuum proponenda in 'periodico paruulo', ut eisdem eius uerbis utar, magistris linguae Latinae Austriacis destinato, quod "Circulare" inscribitur (inspicite quaeso paginam sextam). Comissimus quidem mihi fuit Gerardus, quippe qui pegmata librorum mea duobus muneribus honestauerit musicis, nempe libris natis fetura recenti apud ingenium binorum poetarum, alterum femininum, alterum masculinum, utrumque autem grauidum sale musarum:

         Hodie, cum nouum intret tempus anni quod est hiemalis (saltem apud nos Europaeos occidentalesque) et uale dicimus autumnali tempori, ad hoc celebrandum non solum haicum, ut mos est mihi, uobis affero, sed p…

De sermone amasio

Modo legi disticha haec a Ioachimo Du Bellay composita, dum Romae is uersabatur ab anno 1553 usque ad annum 1557, continentia in eius Elegiarum libro quae in lucem edita sunt inter alia in opere c.t. Delitiae C. poetarum Gallorum, huius superiorisque aevi illustrium (1609) necnon in libello inscripto Les amours de Faustine (1923):
Ad lectorem  Cum tot natōrum castō sociāta cubīlī
    Mūsa sit ex nōbīs Gallica facta parēns,
Mīrāris Latiam sic nōs ardēre puellam,
    Et ueteris, Lector, rumpere iūra torī.
Gallica Mūsa mihī est, fāteor, quod nupta marītō:
    Prō Dominā colitur Mūsa Latīna mihī.
Sic igitur (dīcēs) praefertur adultera nuptae?
    Illa quidem bella est, sed magis ista placet.
      Hispanicus sermo mihi est, confiteor itidem, quasi maritus nuptae, sed qui me allicit quinque sensibus est sermo Latinus. Fortasse miremini, lectores candidi, lectrices desideratissimae, quod formosum puerum cupiditate ardeam Latium et marito anteponam amasium minus iuuenem: ille quidem uen…

Qua re Graecia?

Imagen
Omnibus magistris dicatum a Petro Olalla

Φιλοκαλοῦμεν γὰρ μετ' εὐτελείας καὶ φιλοσοφοῦμεν ἄνευ μαλακίας (34:20)

Nam elegantiae studemus, sed cum frugalitate, 
et philosophiae incumbimus, sed sine mollitie.

[Thucydidis De Bello Peloponnesiaco Liber II, cap. 40]

[Sagunti oratio habita 27/11/2012]


________________________________________ De alphabeto Graeco et de lingua utraque (23:55) De prima lingua uehiculari (25:40) μηδὲν ἄγαν - γνῶθι σεαυτόν (34:50) De spiritu Humanitatis (35:20)


De mola salsa pro ture

Imagen
Hodie, me praesente, Dissertatio Doctoralis defensa est optima a Iesu Muriel sub ductu magistri Iosephi Mariae Maestre et sodalis Raphaelis Gallé, quae agebatur de opere cui titulus estGraecarum institutionum compendium a Michaele H. Ledesma Valentino medico conscriptum (Valentiae 1545). Discipulus doctorandus in studium operae strenue incumbuit et "criticam", quae dicitur, editionem confecit necnon primum in sermonem Hispanicum eam uertit.       Multum operae et laboris et annorum consumpsit auctor, quippe quod opus Latine Graeceque conscriptum non solum diffusum esset, sed praesertim litterae Graecae typographicae difficiliores lectu plerumque essent. Gratulor enim Iesui pro Dissertatione optima atque etiam eius moderatoribus. Professores quoque participes tribunalis iudicantis sententias protulerunt disertissimas, quibus multum didici.

      Quisnam autem sit Michael Hieronymus Ledesma, fortasse requiritis. Ecce Vincentii Pratavi Flandri carmen in auctoris encomium …