3.12.2013

De quodam munusculo

Rore recenti
herbae gemmant uigentque 
sale Musarum

       Hoc in scriptorium, cuius quattuor anguli recordationibus iucundissimis altaque pace scatent, hodie intrare uolui silentium rumpens per aliquot partes temporis minutas ad relinquendum munusculum hīc conditum (ubinam terrarum melius?) intra eius parietes candidos.
           Die Iouis superiore, dum Valentiae in quodam Conuentu iucundo uersabar, ut orationem dicerem de lumine atque umbris institutionis grammaticae, moderatores quidam Vniuersitatis Studiorum Gaditanae collegis professoribusque per litteras electronicas academicas omnibus nobis communes q.n. "Tavira" nuntiauerunt hoc: propositum illud, cui nomen "SAL MVSARVM" dederim, Praemio Primo cohonestatum esse propter nouitatem suam didascalicam anno academico praeterito 2011/2012.
           Vbi primum nuntium legi incredula die Saturni ex Valentia redita domum sana fessaque, praemium tale inauditum esse putaui, quippe cum 'Musae salsae' meae aliis multis propositis attinentibus ad disciplinas diuersas et technicas et scientificas et oeconomicas praepositae sint. Re autem uera nescio utrum aliquid maximi an minimi ponderis sit (immo potius id non flocci facio), sed compartiri munusculum, quantulumcumque est, uolui cum lectricibus lectoribusque meis adhuc fidelibus, si forte alicui magis gaudio sit quam mihi.