11.29.2013

De interpretatione

De interpretatione libri duo (Parisiis 1661)
        Heri colloquium habui meo in scriptorio academico cum quodam discipulo, qui Magisterii (uulgo "Máster") in Studiis Hispanicis gradum siue titulum obtinere uult ideoque mecum tutrice confecturus est libellum ultimum huius Magisterii, quo demonstrare possit omnes facultates ad hunc Gradum Academicum attinentes sibi ipsi bene parauisse. Argumentum a me propositum erat "De uocibus technicis ex lingua Graeca Latinaque depromptis deque arte Hispanice recte eas scribendi".
     Duos autem tantum annos discipulus hic studuit linguae Latinae Graecaeque in Lyceo (Familiam Romanam nouerat edepol per translationem!) et postea nihil amplius utrâque linguâ legit neque didicit, utpote qui in Vniuersitate Studiorum Granatensi operam ipse dederit disciplinae illi quae dictitatur nomine "Translationis atque Interpretationis", scilicet linguarum modernarum, quarum ille uidelicet Anglicam selegit, ubi nihil sermonis antiquorum Romanorum Graecorumque didicisset. "Quare tunc libellum talem mecum scribere ipse uis?", eum interrogaui paulum mira. "Quia te noui et semper mihi placuerunt linguae haec antiquae et aliquid de illo argumento de uocibus technicis olim scripsi atque id pergere velim ad linguam Hispanicam docendam", respondit. Quod dictum non displicuit mihi atque inde colloquium productum est usque ad horam, per quam multa uerba serimus et maxime curiosa ab eo quaesiui nonnulla de eius disciplina, quippe quae aliquatenus similis uideatur disciplinarum philologicarum. 

De interpretatione libri duo
(
Hagae Comitiis 1683)
        Etenim plerosque Philologos, praesertim eos qui uocamur "Classici", interpretes esse ego ipsa putabam. Sed discipulus ille me dicebat discrimen certissimum apud eos haberi inter interpretem et translatorem. Nam linguam unam uertere in alteram per uerba scripta uno modo appellatur, idem autem uiua uoce simulque altero modo. Illam quidem uocant "translationem" (Hispanice "traducción", Anglice "translation"), hanc autem "interpretationem", quae si uno eodemque tempore fit, fertur Hispanice "interpretación simultánea", Anglice "simultaneous interpretation", unde fit ut non fieri posset sensu moderno "textum linguâ peregrinâ scriptum uerbis patriis scriptis interpretari " neque "uoces ex ore peregrina profluentes transferre in sermonem natiuum".

   Actio quidem "transferendi" proprie significat "ex uno in alium locum ferre uel traducere", sed translate sibi uult inter alios sensus (saltem apud lexicum Forcellinianum) "transcribere" necnon "ex una in aliam linguam uertere", teste Quintiliano (1, 4, 18):
quas coniunctiones a plerisque dici scio, sed haec uidetur ex syndesmo magis propria tralatio.
atque etiam Plinio (18, 22), inter alios multos auctores probatos, qui uidentur monstrare actum transferendi spectare ad scripturam:
Eius duodetriginta uolumina censeret in Latinam linguam transferenda
   Actio autem "interpretandi" apud Ausonios proprie significabat "exponere", "rem obscuram explicare" atque sensu latiore "rem in malam aut bonam partem accipere", unde etiam "intelligere". Quippe Petrus Daniel Huetius suo in opere De interpretatione scribit haec:
 Ac primum quidem interpretationis nomen perlate patet illoque uulgo comprehenditur Sermo omnis quo fit ut res minime intellecta percipiatur, atque eo non in aliam solummodo linguam ex alia conuersio, sed et commentarii praeterea, glossematum expositiones, scholia, μεταβολαὶ, paraphrases, metaphrases, tum ὁμόγλωττοι, tum ἀλλόγλωττοι, et reliqua eiusmodi continentur. Ad disciplinarum etiam reconditarum explicationem, ad aenigmatum et somnorum enodationem, ad oraculorum explanationem, ad implicitae quaestionis solutionem et ad ignotae demum cuiuscunque rei declarationem uis nominis huius porrecta est. Nobis autem in praesentia hoc interpretationis uocabulo significatur duntaxat Sermonis alicuius in alteram linguam conuersio.
Videte locum alium Quintilianeum:
Allegoria, quam inuersionem interpretantur, aut aliud uerbis, aliud sensu ostendit, aut etiam interim contrarium.
atque etiam hoc Ciceronianum:
haec [sc. uerba] quae nunc ex Etruscis libris in te conuersa atque interpretata dicuntur. 
     Videtur uere simillima utraque uox, nempe translatio et interpretatio, sed quamuis necesse esset totos singulosque locos attente rimari et perscrutari, si "est sua loquentibus obseruatio, sua scribentibus", ut ille Calagurritanus optime expressit, maxime consentaneum rationi uidetur actionem uertendi uerba aliena in sermonem patrium, si uiua uoce fiat, nominare aliter quam si eadem fiat per scripturam.
 
      Ecce iterum auctoritas Ciceronis (De Diu. II 131):
Qualis autem ista mens est deorum, si neque ea nobis significant in somnis, quae ipsi per nos intellegamus, neque ea, quorum interpretes habere possimus? similes enim sunt dei, si ea nobis obiciunt, quorum nec scientiam neque explanatorem habeamus, tamquam si Poeni aut Hispani in Senatu nostro loquerentur sine interprete.

11.18.2013

De quodam Circulo Gaditano

Ad Gaditanum quendam, ut surrideat cum hac mica salis

Circulus Gaditanus

         Quidnam est edepol circulus iste qui inspicitur in medio ipso sinu Gaditano, ubi aquae confluunt ex Gadibus et Insula Legionensi et Portu Gaditano? 

THEORIAE VARIAE:

  1. Sunt qui putent circulum formatum esse propter aerolithum siue potius saxum ignitum caelo delapsum, quod absurdum non esse uidetur, etiamsi non constet; 
  2. alii defendunt fodinam Romanam (num salis?) esse antiquissimam: si ita esset, Circulus noster fieret ueterrimus Europae!; 
  3. alii quoque fingunt esse Atlantidis (rem miram!) uestigium, at circulus nimis paruus uidetur, si eius modulum prospiciamus, necnon nimis meridionalis; 
  4. nec desunt qui delirent et credant illic absconditam esse stationem alienigenam nauium uolantium stellarium, utpote qui lumina ex salo exire ad caelum spectauerint (fortasse post certamen inter Dominum Carnalem et Dominam Quadragesimam); 
  5. tandem uoces nonnullae audiuntur dicentes illic naumachiam siue potius nauale proelium esse habitum aduersus Gallos anno 1808 uel etiam classem Hispanam  hoc in loco demersam esse anno 1596 (de quo oppido dubito: num tanti ponderis erat aurum Hispanum?).

         Peruestigatores autem quidam Gaditani theoriam defendunt surridentes aliam, quam nondum enodabunt nisi per seriem teleuisificam, quae fortasse mense Aprili anni continenti euulgetur comitata imaginibus aereis subaquaneisque et percontationibus variis.

      Exspectandum erit nobis, sed suspicor fabulam audituros esse et spectaturos salsam iocosamque, ut mos est gentis Gaditanae.

11.17.2013

Europa et tertia illa pars terrae


Imago sumpta hinc

   Heri per Rete omnium gentium nauigans scalpturam offendi hanc quam supra spectatis, lectores mei, cuius auctores fuerunt Iohannes Sadeler Bruxellensis, qui scalpsit et excudit, atque Theodorus Barendszoon Amstelodamensis, qui inuentor fuit, ut in margine inferiore sinistro litteris breuiatis legi potest. Scripta, quae inferiore in parte uix inspicuntur, transcripsi uobis cupida sciendi quid de Europa diceretur, etiamsi nihil noui euoluere exspectarem: 

EVROPA, quamuis praecipuarum terrae partium minima, magis tamen est quam reliquae habitata et populosa, nec minus etiam culta. Hinc, partim ob terrae excellentiam, partim ob gentium frequentiam, copioso rerum omnium prouentu felix, fructuum, herbarum medicarum, uini, frumentique abundantia, cuiusuis etiam metalli prouentu gaudens. Aëre benigno fruitur, pecudum mitium ditissima. Ingenia gignit ad quascumque artes ad Rempub(licam) gubernandam, ad arma tractanda, peridonea. Hinc Plinius lib(ro) 3 "eam altricem uictoris omnium gentium populi terrarumque pulcherrimam" nominat. Respub(licas) opulentas, Regna ampla, Christiana religione culta, atque adeo Romanum imperium ambitu suo complectitur. Insulis demum nobilissimis, ornatam capitis coronam possidet. 

   Plinius quidem in libro tertio Naturalis historiae (cap. 5) talia de Europa scripsit, sed addit plura de finibus orbis terrarum, quod uidelicet in saeculo decimo sexto iam non fieri poterat:
Primum ergo de Europa, altrice uictoris omnium gentium populi longeque terrarum pulcherrima, quam plerique merito non tertiam portionem fecere, uerum aequam, in duas partes ab amne Tanai ad Gaditanum fretum uniuerso orbe diuiso. 
   'Gallia est omnis diuisa in partes tres' est notissimum principium operis illius Caesariano atque etiam exstat illud ipsius Plinii Maioris, quamquam minus cantatum inter discipulos: 'Terrarum orbis uniuersus in tres diuiditur partes, Europam, Asiam, Africam'. Antiqui, sicut superi dei, numero impare gaudere uidebantur. Nam Sallustius in Bello Iugurthino (17, 3) plane ac dilucide scripsit de partibus terrae illo tempore notis:
In diuisione orbis terrae plerique in parte tertia Africam posuere, pauci tantummodo Asiam et Europam esse, sed Africam in Europa.
Africa, tertia pars terrae (1581)
  Mirumst: Africa erat aliis 'tertia pars terrae', aliis quaedam 'appendix Europaea' uel potius fere 'nihil', sicut hodie, quamuis nunc uocitetur nomine 'tertii mundi' una cum aliis nouis regionibus siue appendicibus:

Mundus qui dicitur Tertius colore rubro insignitus

quamquam sunt qui, in duas partes uniuerso orbe diuiso, decantent Meridiem quoque exstare.