12.25.2013

De familiari cena hesterna

       Vnus et uiginti homines uniuersi uiri atque mulieres heri noctu in domo materna adfuimus sessi apud longam mensam festiuam lautamque, fercularum dulcium salsorumque plenam et potionibus multicoloribus munitam. Tantum duo abfuerunt desiderati, nempe pater noster, qui in caelo est, atque Aprilis paruula fratris filia, quae Matrtiti cum matre hoc anno peruigilium Christi Natalis celebrauit. Familia mea pulchra est necnon numerosa et generosa. Soror natu maior, cui uix pecunia est ad humanitus uiuendum cuiusque officium est anus uetulos decrepitos senes seruare curareque, semper dona affert manibus suis facta, horno scilicet maribus arborem paruulam ex filo metallico globulisque uersicoloribus fictam, feminis autem armillas et torques filo laneo textas. 
         Et quamquam persalse fuit olim, lectores mei, a plerisque in controuersiam uocatum, num uidelicet serio loqui liceat in mensa, num inter pocula philosophari conueniat, quod a paucis tamen hactenus alterutra pro parte pronuntiatum est, a nobis tunc cenantibus opportune disceptatum est de difficili uita hodierna deque republica ab homunculis pessime gubernata necnon de bono communi.
        Opiniones quidem et sententiae uniuscuiusque diuersae fuerunt, sed quisque tandem imo in corde desiderium amplectabatur idem, quod transferebatur in consensum animorum atque uocium concentum nexu familiari pulchre coniunctum.

Cena familiaris
Arbor Natalicia manibus fraternis arte facta.
Fausta atque hilaria uobis Sandra exoptat omnibus. 

12.22.2013

De saltatore professore


Christian Felber & Anna Reitbauer- Ein Tanz für Attac

                         Alleluia!
Lābitur nūdīs pedibus professor 
Per pauīmentum manibus polītum, 
Personat dum caerulea atque rūssa 
    Aura theātrī.  
Christiānus barbiger aureusque 
Dē bonō commūnī ideam redūcit 
Atque mūsae Terpsichorēs procācis 
     Carmina saltat.  
Voce dulci "Bella, ualē!" recantat,
Aequilībrī corpore dum lacertī
Et manūs sursum gracilem puellam
      Tollere possunt. 
Vōce uulgī dum modulātur altē 
Verba cordātus puer aureāta, 
Corpus indūcit saliēns uirīle 
     Pācifer ōrāns. 


12.07.2013

De antiquissimo cultu auaritiae artium

      Studium mouet meum hic locus Naturalis Historiae, in quo cultus improbatur auaritiae pro liberalibus artibus, cuius lectionem commendo attentam uobis, lectores candidi, lectrices ingenuae, omnibus uidelicet, quibus non deterret quorundam rerum humilitas atque cordi sunt studia humanitatis:  
  Nimirum alii subiere ritus circaque alia mentes hominum detinentur et auaritiae tantum artes coluntur. Antea inclusis gentium imperiis intra ipsas adeoque et ingeniis, quadam sterilitate fortunae necesse erat animi bona exercere regesque innumeri honore artium colebantur et in ostentatione has praeferebant opes, inmortalitatem sibi per illas prorogari arbitrantes, qua re abundabant et praemia et opera uitae. 
  Posteris laxitas mundi et rerum amplitudo damno fuit. Postquam senator censu legi coeptus, index fieri censu, magistratum ducemque nihil magis exornare quam census, postquam coepere orbitas in auctoritate summa et potentia esse, captatio in quaestu fertilissimo ac sola gaudia in possidendo, pessum iere uitae pretia omnesque a maximo bono liberales dictae artes in contrarium cecidere ac seruitute sola profici coeptum
  Hanc alius alio modo et in aliis adorare, eodem tamen habendique ad spes omnium tendente uoto. passim uero etiam egregii aliena uitia quam bona sua colere malle. Ergo Hercules uoluptas uiuere coepit, uita ipsa desiit. 
  Sed nos oblitterata quoque scrutabimur, nec deterrebit quarundam rerum humilitas, sicuti nec in animalibus fecit, quamquam uidemus Vergilium praecellentissimum uatem ea de causa hortorum dotes fugisse et in his quae rettulit flores modo rerum decerpsisse.
    Nihil nouum sub sole. Nam 'paulo post' non tantum Alphonsus Garsia Matamorus Hispalensis epistulam lectori scripsit querulam suis in libris De ratione dicendi anno 1548 scriptis his uerbis:
   Sed o mores nostri temporis! quum uoluptas uiuere coepit et uita ipsa desiit, quam in studiorum meditatione Plinius Maior statuebat. Fuit enim quondam tempus, quando reges innumeri honore artium colebantur et in ostentatione has praeferebant opum, immortalitatem sibi per illas prorogari arbitrantes, quare abundabant et praemia et opera uitae. Sed ubi, suadentibus uoluptatibus, litterarum obrepsit contemtus putaruntque principes litteris ingenia obtorpescere administrationique reip(ublicae) plurimum officere, pessum iere uitae pretia omnesque a maximo bono liberales dictae artes in contrarium cecidere ac seruitute sola profici coeptum est.
sed etiam Aloysia Sigaea Toletana alia in epistola anni 1560 ad amplissimum Praesulem strenuumque uirum Episcopum Limogensem, Legatum Gallicum apud Philippum Hispaniarum regem, quae etiamsi eadem uerba Pliniana tradidit, de auctoris autem nomine siluit:
    Quorsum haec dices, Praesul dignissime, cum nudiustertius mecum de aetatis nostrae miseria conquererer in qua, cum florere Musarum asseclas oporteret, uiuere eos etiam pudeat, patriamque incusarem in qua pessum ire omnes a maximo bono liberales dictae artes iam diu coepere et in contrarium cadere, eo quod Maecenatibus careant, qui eas profitentur, qui illos foueant ac honoribus alant, quando ad ea studia, quae in honore sunt, incenduntur semper homines.
         Si homines humanissimi temporis illius Litterarum Renatarum splendentis querelas tales proferebant,  si laxitas mundi ac rerum amplitudo in dies maiores esse uidentur inter alias causas propter itinera in alias terras aliosque mundos uelocissima facta necnon ob Rete Vniuersale hoc quod omnia in promptu celeriter ponere uidetur, animo fingite qualia uerba homines hodierni, boni scilicet et periti dicendi (si forte quis adhuc exstet, nam forsan nemo sit) facere deberent queruli et reclamantes, quo tempore artes auaritiae istae a Plinio Maiore improbatae gradum attigisse uidentur summum.