De Republica Litteraria


    Hebdomades in Academia progrediuntur taediosae, nam hos priores menses anni academici plura pensa grapheogratica quam institutoria mihi sunt. Quamobrem nisi foret propter dies Mercurii et Iouis, quibus sessionibus et colloquiis iucundissimis fruar horas matutinas cum discipulis et sodalibus, potius quam Philologiae Classicae mihi uideretur operam dare aliis negotiis alienissimis a studiis Humanitatis. 
      In una enim harum sessionum iucundissimarum legere coepimus quandam commentationem "De Reipublicae Litterariae originibus" anno 1861 Bonnae editam, auctore Constantino Schlottmann, quam Iarcius noster nobis adtulit ad eam legendam et rimandam. Cuius libri sententia prima est haec:
Rempublicam litterariam cum Vlrico Hutteno id genus commercii sodalitiique dicimus, quo diuersarum terrarum gentiumque eruditi homines inter se coniuncti sunt. 
     Primus qui locutionem 'Reipublicae Litterariae' usurpauerit, dicitur esse  Franciscus Barbarus anno 1417 in quadam epistula ad Poggium Secretarium Apostolicum de inuentis quibusdam Codicibus:
Quos autem orno? Eos nempe qui huic litterariae Reipublicae plurima adiumenta atque ornamenta contulerunt.
      Mirum quidem est quot et quanta opera, quanta numquam in aliis aeui spatiis, Respublica haec inde a saeculo decimo quinto usque ad saeculum undeuigesimum tantorum diuersarum terrarum gentiumque eruditorum hominum ope atque ingenio prodiderit, quae omnia uidelicet coniucta sunt uno eodemque sermone, nempe Latina lingua. Et inter hos homines eruditos adest ille qui, ut supra retuli, Rempublicam litterariam uerbis appositis descripsit nescio adhuc in quo eius omnium operum quae reperiri potuerint (Lipsiae 1861), nam multa et diuersa scripsit:
Volumen I:  Index Bibliographicus Huttenianus.
                        Epistolae et documenta quae ad annos 1506-1520 pertinent
Volumen II: Epistolae et documenta quae ad annos 1521 et sequentes pertinent.
Volumen III: Poemata cum corollariis. [Nemo p.106; Triumphus Capnionis p.413]
Volumen IV: Dialogi Huttenici et Pseudohuttenici [Pasquillus in pp. 465 et ss.]
Volumen V: Orationes et scripta didascalica cum corollariis [De Guaiaci medicina...; Flosculi].
       Primum didici nomen Vlrici Hutteni siue Vlrichi ab Hutten, dum de operibus Pauli Ricii medici Israelitae inuestigabam abhinc aliquot annos. Opusculum enim Huttenianum exstat De guaiaci medicina et morbo Gallico (Parisiis 1519; vol. V, p. 397) inscriptum, quod epistulas continet ab utroque (nempe a Huttenio Ricioque) conscriptas, quibus lectis alia opera Hutteniana quaesiui et didici maioris ponderis, ut puta Triumphus Capnionis -id est Iohannis Reuchlin- (1514) necnon Epistulas Obscurorum Virorum (1515-1517), in duo uolumina redactas (editio Hispano-Latina anni 2008 exstat), quorum alterum refertur ab Huttenio scriptum magna ex parte idque iocose in inimicos Capnionis. 
       Vbinam operum Huttenianorum inueniatur descriptio illa  Reipublicae litteraria supra memorata, adhuc, inquam, quaero indefessa. Sed interim alios locos scriptos reperio iucundissimos, sicut hoc colloquium salsum, cuius nondum pro certo habeo quis auctor sit, nam Huttenius eques Germanus non uidetur esse qui Dialogus nouus et mire festiuus, ex quorundam uirorum salibus cribatus, non minus eruditionis quam macaronices amplectens ca. 1519 exarauerit, nam in editione Teubneriana anni 1869 leguntur haec: "Gallicismis, ut Germanismis epistolae obscurorum uirorum scatent, hic dialogus refertus est, quod, quamuis ad auctorem explorandum et ad ipsum dialogum recte interpretandum magni ponderis neque minus manifestum sit, tamen nemo quem sciam, obseruauit. In Belgis atque in ipso fortasse Lovanio scriptas esse has apinas crediderim".  

Imago sumpta hinc

      Vtut est, hic dialogus salsissimus in lucem editus est plerumque in calce Epistularum obscurorum uirorum atque inter collocutores eminent non solum nomina Capnionis siue Reuchlin sed etiam Erasmi illius Magni, quem "grossum infamem" appellat Magister Ortuinus hoc in colloquio macaronico atque erudito. Si forte sodalibus Circuli Gaditani arrideret, eum legere uiua uoce possimus in sessionibus continentibus.
      Ecce epigramma ad lectorem in fronte dialogi, cuius litterae I.A.B. uidentur ad Ioannem Alexandrum Brassicanum referre, quocum etiam tibi, lector candide, ipsa ualedicere uolo usque ad commentarium proximum:

Epigramma I.A.B. ad lectorem    
Aspice quam lepidis salibus liber arteque docta
      Detegit hic mentem, facta refertque uirum,
-Quis linguae gerris mos est maledicere musis,
      Musis quique mouent bella cruenta sacris-,
Moreque Democriti risum dabis ipse solutum
      Et leges optatos, lector amice, sonos.

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria