'Commentarii de inepto puero'

       Nouus liber modo in lucem editus est, nempe uersio Latina alterius pueris praesertim Italis notissimi Il diario di una schiappa inscripti (in Hispania El diario de Greg inscribitur, apud Americanos autem Hispanice loquentes El diario de un chico en apuros), qui inuicem ex eodem primario libro Diary of a Wimpy Kid interpretatus a Godefrido (Jeff) Kinney scriptus est.
      Hanc uersionem Latinam, cui titulus aptus est Commentarii de inepto puero, fecit Daniel B. Gallagher, sacerdos Americanus et Latinista in officina Vaticana munere suo fungens, qui forsan notior sit, quod in sermonem Latinum cotidie uertit uerba Pontificis Francisci breuiloquentis in pagina Twitter.
Ed. Il Castoro et ABRAMS
         Ecce uobis frons libri et una alteraque pagina, quas forte casuque per rete omnium gentium inueni, nam libellum, qui iucundissimum esse uidetur, nondum emi (usque enim ad mensem Maium fieri non potest), sed uolo, quia imagines delineatae mihi uidentur similes earum, quae arte maiore facit amicus Xauerius, qui nuper alias nouas ad me misit easque alio die, si mihi licet, uobis, mei fideles, monstrabo.

Praeconium Italice et Anglice scriptum


***
   Interrogata  a Stanislao Telkieli, qui nunc commentarios diurnarios "Ephemeris" inscriptos moderetur (mortuo recenter redactore Hermanno Novocomensi), utrum "Commentarii inepti pueri" titulus huius nouissimae uersionis potius esse debeat, respondi idem quam eum me ipsam cogitauisse, ubi primum titulum in sermonem Latinum uersum legerim, sed deinde interpretamentum mihi non displicuisse, immo haud admodum ineptum mihi uisum esse. 
        Qua de causa mea in commentatiuncula uersiones Italicam et Hispanicas et Anglicam tituli illius addidi diuersas, ut uidelicet monstrarem quam difficilius sit ex altera lingua uertere in alteram et quomodo diuersae gentes modo diuerso interpretentur eandem rem (exempli gratia, nomen "a wimpy kid/una schiappa/un niño en apuros/Greg"), unde multo difficilius sit, si uertendum sit in linguam antiquam et praesertim litterariam.
        Fortasse enim interpres, postquam selegerit uocabulum 'Commentariorum" ad uertendam uocem quae est "diary/diario" (nam potius dicere "ephemeris" aut "diarium" potuisset), et quoniam liber ad pueros Latinam linguam discentes in Lyceis cogitatus sit, nisi fallor, ubi non dubito quin adolescentes illos notissimos "Commentarios" Caesaris interpretari debeant, ipse facere ludum uerborum uoluit. Cui enim statim non ueniat in mentem titulus "Commentariorum de bello Gallico", lecto titulo qui est "Commentarii de inepto puero"? 
       Quod ad nomen illius "Greg", quod in titulo libri Hispanici apparet, est quidem nomen breuiatum pueri inepti, qui Gregorius (Gregory) uocatur. Puto quidem interpretem et domum editoriam non inuenisse uocem Hispanicam idoneam eamque "uenaliorem" ad uertendum uocabulum Anglicum "Wimpy". Alter titulus qui in fronte libri postea apparet litteris minoribus, est "Un pringao total" (ex sermone familiari ac uulgari Hispanico depromptum, quod significat "hominem qui nimis credulus est atque ab omnibus deceptus"), quod indicat interpretamentum conatos esse, sed id non est, mea quidem sententia, nimis fortunatum.
        Vtcumque res sese habet, rectius forsan fuisset uertere nomen pueri casu genetiuo una cum aliquo pronomine indefinito, ut puta 'quidam", sed interpretatio finalis mihi arridet.



Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria