2.20.2015

Quem modo tam rarum cupiens uix lector haberet

C. Plinii Secundi Nouocomensis Naturalis Historia [Editio princeps, Venetiis: Ioannes Spira, 1469] 
Colophon

    In rete omnium gentium 'editionem principem' modo inueni totam Naturalis Historiae, anno scilicet 1469 editam, eamque optime ope lucis descriptam, cuius primam atque ultimam paginam uobis partim monstro. Confiteor attente non legisse antea epigramma quod in colophone inuenitur. Arrident quidem multum mihi carmina in quibus libri iucunde loqui uidentur. Ecce uobis, lectores mei, epigramma gratum, ad quod litteram initialem idoneam (scilicet consonantem Q) eamque ornate pictam apponere non potui, utpote quae illic non appareret. Aliam ergo selegi pulchre delineatam ad "Naturam" uidelicet significandam: 


Quem modo tam rārum cupiēns uix lector habēret
       Quīque etiam fractus pēne legendus eram,
Restituit Venetīs mē nūper Spīra Ioānnes
       Excripsitque librōs aere notante meōs.
Fessa manus quondam moneō calamusque quiescat.
       Namque labor studiō cessit et ingeniō.
                  M.CCCC.LXVIIII


    ORDO: Naturalis Historiae libros, quos in manibus tenere lectorem cupidum difficilius esset, quoniam eorum folia quasi trunca et mutila erant, Ioannes Spira apud Venetos nunc primum refecit eos exscribens artis typograhicae gratia. Manus enim fessae ob identidem scribendum quiescere iam possunt. Nam ingenium studiumque laborem uinxerunt.   

2.18.2015

Quousque tandem


   Cum in hoc scriptorio retiali insulsitates enarrare olim coepi, numquam imaginata sum hodie, octo annis post, me adhuc adesse coram uobis, lectores mei fideles, scribentem. Quippe prorsus nescio quousque tandem ipsa abusura sim patientia uestra. Hodie enim quid agam bene scio, cras autem semper ignoro. De uobis sane res aliquatenus pendet. 


2.14.2015

Num tempora mutantur?

    Hodie plerique homines de Amore et loquuntur et scribunt. Ego autem de aliis argumentis insulsioribus mecum uoluere malo. Cur sic agis, Alexandra? Quia equidem uolo. Vix intra spatium unius mensis noua comitia celebrabuntur mea in pulchra regione Baetica. Quid noui sub sole? Fere nihil nisi quaedam res inusitata atque inaudita inter candidatos quattuor factionum politicarum, quae colores a ciuibus Baeticis dilectos induere conentur. Quare id faciant, fortasse requiritis. Attente inspiciatis quaeso, lectores candidi, imaginem hanc:

Susana Díaz Hispalensis (PSOE)        Ioannes M. Moreno Barcinonensis (PP)    Antonius Maíllo Cordubensis (IU)  Thersa Rodríguez (Podemos)

    Et nunc illam nouissimam conferatis cum hac abhinc tres annos descripta:

Iospehus A. Griñán (PSOE), Xaverius Arenas (PP), Diidacus Valderas (IU). Victores Comitiorum anno 2012. Fotos EFE

   et cum hac:

Quam factionem politicam ciues Baetici uictricem esse cupiunt? 

  Si optata Baeticorum ciuium, quae in imagine supra apposita diuersis coloribus illustrata uidetis, accurate rimamur, duae actrices eminent in scaena publica, altera quae partes primas actura esse uidetur, altera quae inde ab aestate anni superioris usque ad hiemem praesentem in theatrum politicum subito et propere et ualide intrauit. Quamquam terra Baetica semper descripta est colore rubro et uirili, suspicor tamen mox nos eam coloribus mixtam prospecturos esse. 


     Eventus breui omnibus notus erit. Vtcumque autem erit, spero fore ut, si tempora mutentur, conciues omnes uictores fiamus sine clade.  

2.03.2015

"Urbs et rus" (3)

    Abhinc duos annos et nonnullos menses per cursum publicum accepi tres imagines coloribus aquariis pictas lepidas, quas in occulto habere nolebam ideoque ab artifice ueniam petiui ad eas in lucem edendas, quas quasi "amicitiae pignus" ipse misit easque libenter ego accepi.  
     Primam iam monstraui hoc in Scriptorio insulso atque etiam secundam in pagina Circuli Gaditani. Tertia deerat exhibenda, quam autem mihi solae seruare cupiebam, sed... mentem tandem mutaui. Quidni, si tempora quoque mutantur? Sed cur hodie? Quia uolo et possum. 

Vtrum uos malitis urbemne an rus? 
 
  Ignoscite mihi, lectores mei candidi, colores imaginis pessime mea culpa lucis ope descriptae, nam picturae chartaceae missae longe pulchriores sunt. 


2.01.2015

De commutatione temporum rerumque


     Februarius mensis incipit et cum eo uicissitudines rerum prospiciuntur. Mensis quidem est in quo circa me nonnulli sunt qui diem natalem celebrabunt suum, frater scilicet et sorores geminae et collega altera cara gregis Latini philologici et amica Baetica illa quacum sola commercium epistularum Latinarum habebam, necnon quidam magister Caesaraugustanus isque primus amicus Latine scribens quem noui per Scriptorium hoc insulsum, quod etiam hoc mense nouum annum agit eumque, nisi fallor, octauum.     

    Anni quidem succenturiantur eosque meliores fore semper speramus, quod saepe uidelicet non accidit sicut somniaueramus. Sed hoc anno 2015º spes maxima posita est in suffragiis multis, quae, post alia extra Hispaniam data, populo nostrati dabuntur quaeque auram nouam adlatura esse speramus.

Alexis Tsipras Graecus (Syriza) et Paulus Ecclesiae Hispanus (Podemos) germanissimi.

  Ecce nobis index Kalendarii comitialis huius anni:
  • Die 10 m. Martii: suffragium academicum ad eligendum Rectorem Vniuersitatis Gaditanae (candidatos adhuc nescimus)
  • Die 22 m. Martii: suffragium regionale ad eligendum Praesidem Baeticorum

    Susana Díaz Hispalensis (PSOE)        Ioannes M. Moreno Barcinonensis (PP)    Antonius Maíllo Cordubensis (IU)
    Baeticane gens praesidem socialistam iterum feret eumque primum feminam? Ceterum nomen Theresae Rodríguez Gaditana (Podemos) non praetermitendum est. Etiam dicere uolo Antonium Maíllo Hispali condiscipulum fuisse Philologiae Classicae
  • Die 24 m. Maii: suffragia eodem die quam supra memorata sum, ferenda sunt ad eligendos praesides regionales, exceptis regionibus Baeticorum et Catalanorum et Vasconum et Gallaecorum. 
Rosa Díez Vasconica (UPyD) et Albertus Rivera Catalanus (C's)


Imago mense Augusto 2014 descripta, in qua Angelissima et Marianus inspiciuntur amicissimi, ubi ea Hispaniam uisitauit.

      Post suffragia in Graecia data (nuntium quem etiam collega Christophorus Macías Hispanice Latineque uiua uoce retulit et nunc tandem scriptum legere licet), Hispania ante oculos multorum posita est, quia factio uictrix apud Graecos dicitur esse par aut simillima alteri quae apud nos uix anno uno numerum auxit sectatorum et fautorum mirum in modum. 

De commutatione rerum promissa in praeconiis uariis politicorum

          "Mutationis" (ut alii dicunt) siue "reformationis" (ut alii dicere malunt) uox forsan sit quae in ore omnium, cum ciuium tum politicorum, magis in dies sonet, quoniam uidelicet necesse sit ut status rerum semper mutetur in melius, sed magis quam inter politicos uox illa personat inter ciues, utpote qui magis in dies bona sua commutari in peius et pecunia sua in inuolucris illicitis et in tabellis obscuris et in argentariis externis alienisque condiri uideant propter facinora ipsorum politicorum.

"Mutationis rerum initium est Europa".

          Verba uerba uerba et mortua et uacua et inania. Facta enim exspectanda et spectanda sunt, primum in proscenio Baetico Hispanoque, deinde uel potius simul in scaena Graeca atque postremo in orchestra Theodisca. Postea iterum canet chorus Hispanorum idque procul dubio aget sine consensu.