3.22.2015

De felicitate

Felici



   Hieronymi Cardani hoc praeceptum est ad filios datum una cum aliis monitis, ut ipsi felices esse conentur:
Vitia sunt ut sal, ignis, piper: modica condiunt, copiosa corrumpunt.
   Ignem condimentum esse idque optimum, prorsus nesciuisse confiteor (etiam famem esse condimentum optimum, ut uidetur). Vtcumque est, si medicus ille Mediolanensis 'fide dignus' fuit Gomesio Miedi peritissimo salis, condimenti diuini, quis sum ego, ut eius uerba et consilia refutem ac negem? Praeceptum ergo obseruabo et modica fieri conabor scribens hoc in scriptorio insulso, ne in uitium incidam pessima coqua copiose condiens.  
       Tantummodo unum addere uolo: nouum discipulum mihi esse, qui Latine scribere amat, quod quidem me facit felicem.

3.21.2015

De modo compescendae sitis

Caesar Carolus V Pontifici Paulo III Tunetum urbem captam nuntiat a. 1535

     Dum acroasim parabam proximam, quam mense Maio faciam in quodam colloquio Lusitanico DIAITA inscripto (animo fingite, lectores mei fideles, quid sit argumentum), forte uel casu fontem inueni primarium cuiusdam fabulae de Caesare Carolo huius nominis Quinto, quam Gomesius Miedes enarrauit suis in Commentariis de sale et cuius originem inuenire non potui, quando in studium eorum incumbebam multos abhinc annos. Episcopus quidem Valentinus illis in commentariis quandam salis facultatem retulit compescendi famem et sitim, si granum salis sub lingua contineretur.
      Facultas haec salis nostris temporibus adhuc uigere uidetur, sicut in imaginibus infra appositis comprobare potestis, ubi Ioachimus Sabina, cantator Hispanus clarissimus, interrogatus cur uasculum salis in scaenam secum afferret et granum sub lingua contineret, rem respondit hanc permiram: "quia ui salis lingua pituitam attrahit et siccitas oris depulsa est".

Cur uasculum salis in scaenam tecum affers? 

     Gomesius Miedes, ad exemplum huius experimenti praeclarum subiciendum, lectoribus historiam praebuit, quam "a multis fide dignis" acceperat:
  Idque euenisse dicebant superioribus annis, quo tempore Caesar Carolus huius nominis V maximum ac potentissimum exercitum ab Hispania in Africam traiecit, ut Tunetum urbem florentissimam, olim ex ruinis magnae Carthaginis a Romanis erectam, a truculentissimo Christiani nominis hoste Ariadeno Mythileneo (Barbarusa a nostris appellato) occupatam eriperet. Quippe sole tunc in Cancro existente ac ad solstitialem orbem, cui fere urbs illa subest, accedente, uniuersis copiis salus et laeta Caesari uictoria uno die per salem obtigit. Nam, cum Caesar, debellatis primum hostium praesidiis, urbem obsessurus accederet, Caesariani ardore solis atque infestissimo puluere, tum maxime aquae penuria, grauius ardentiusque sitire coeperant. Quo animaduerso, Caesar salem omnibus distribuere ac singula cuique grana salis linguae supponere iussit. Quod milites facientes, non solum sitim famemque die integro represserunt, uerum multo etiam animosiores eo effecti congiario hostem cum innumerabilibus copiis occurrentem fugarunt simulque e uestigio urbem uictores atque ouantes intrarunt.
   Multos libros de rebus a Caesare Carolo V gestis illo in tempore euolui, sed in nullis inueni causam uictoriae Tuneti fuisse salem pariter atque episcopus Valentinus illustrauerat. Sed heri forte uel casu, dum de medico quodam 'anthalista' notitiam quaerebam, in libro De sanitate tuenda a medico astrologoque Hieronymo Cardano Mediolanensi conscripto, in capitulum incidi hunc: 
   Sicuti praeclarum extat Caesaris Caroli Quinti exemplum, qui dum maximum atque potentissimum exercitum ex Hispania in Africam traiiceret, ut Tunetum urbem florentissimam, a truculentissimo Christiani nominis hoste occupatam eriperet, Sole tunc temporis in leone existente et accedente ad solstitialem orbem, cui fere urbs illa subest, salus et laeta Caesari uictoria uno die per salem obtigit, nam, cum Caesar, debellatis primum hostium praesidiis, urbem obsessurus accederet, Caesariani ardore solis atque infestissimo puluere, et aquae penuria grauius ardentiusque sitire coeperunt: quo animaduerso, Caesar salem omnibus distribuere ac unicuique granum salis linguae supponere iussit, quod milites facientes, non solum sitim famemque die integro repressere, uerum multo etiam animosiores eo effecti congiario hostem cum innumerabilibus copiis occurrentem fugarunt simulque e uestigio urbem uictores ac ouantes intrarunt.
    Cardanus, qui discipulus fuit Francisci Vimercati, professoris quoque Gomesii Miedis in Vniuersitate Studiorum Lutetiensi circa annum 1542, reus haeresis a Sancta Inquisitione, quae dicitur, deprehensus est anno 1570, duo annis ante quam libri Commentariorum de sale in lucem primum editi fuerunt. 
      Arridet quidem nunc mihi sententia ea, quam archidiaconus Saguntinus et episcopus Valentinus protulit de illis "multis fide dignis", ex quibus accepisse ipse confessus est fabulam Caesaris Caroli V de uictoria Hispanica in hostes nominis Christiani et de modo compescendae sitis cum grano salis.


3.08.2015

Magis in dies

     Mensis Martius initium cepit nouis academicis grauidus, quorum nonnulla ex hoc scriptorio per fenestram prospicio in horizontem bona spe, pleraque autem animo fastidioso. Ecce hodie uobis, lectores candidi, unum nouum, alio die aliud.
     Nouam quidem ministrare coepi scholam ad sonos singulasque uoces linguae Latinae attinentem, cui hoc anno spero fore ut melior profectus sit, nam discipuli magis in annos rudimenta Latina ignorare uidentur. At inter eos, qui in conclaui huius anni fere uiginti sunt et plerique linguam Graecam malle quam Latinam confitentur, unus aut alter saltem lingua Latina usus est aut adhuc utitur, ut Felix discipulus, qui priuatim cogitationes Latine scribit uarias quasque pollicitus est mihi monstrare; ut Salus discipula, quae in quodam Lyceo Insulae Legionensis sermonem Latinum didicit modo, ut aiunt, uiuo et candida falsaque ipsa putabat, cum in Vniuersitatem intraret, omnes et professores et discipulos Latine colloqui; uel tandem ut Rubenius discipulus, qui abhinc duos annos Curso Aestiuo Latinitatis Viuae Matritensi interfuit, sed nunc temporis in alia studia animum intendere mauult. Silere quoque nolo nomen Albae discipulae, de qua animo praesentio optima. Nescio utrum ex conclaui huius anni exiturus sit uerus studiosus siue fautor Latinitati necne, quod magis in dies dubito prospiciens meo de scriptorio quid plerique collegae tum Hispani tum aliarum gentium de usu linguae Latinae Graecaeque iudicent, utpote qui linguas modernas discere magis in dies malint (exceptis uidelicet Britannis) quam sermonem eum, cuius magistri sunt, melius scire et callere loquendo aut scribendo.

3.07.2015

De dulci aegritudine amoris

Est enim suspensum et anxium de eo quem ardentissime 
diligas interdum nihil scire  (Plin. Epist. VI  4, 3)

      Symbolam nondum in lucem editam lego, cuius arbitrium atque existimationem proferre atque ad quosdam commentarios periodicos mittere debeo. Argumentum mihi placuit atque illic inter alia epistulam Plinianam (VI 7) ad uxorem missam euolui breuem atque iucundam, quam uobiscum praesertim, lectrices meae fideles, compartiri uolo:
  C. Plinius Calpurniae suae s.

  Scribis te absentia mea non mediocriter adfici unumque habere solacium, quod pro me libellos meos teneas, saepe etiam in uestigio meo colloces. Gratum est quod nos requiris, gratum quod his fomentis adquiescis; inuicem ego epistulas tuas lectito atque identidem in manus quasi nouas sumo. Sed eo magis ad desiderium tui accendor: nam cuius litterae tantum habent suauitatis, huius sermonibus quantum dulcedinis inest! Tu tamen quam frequentissime scribe, licet hoc ita me delectet ut torqueat. Vale.
     Quae uestrum, candidae lectrices, contraria haec ad uiuum descripta nescit et modo simili non affecta est umquam? Vtinam Calpurniae responsum ad epistulam hanc atque ad alias similes exstarent et legere possemus!