Entradas

Mostrando entradas de mayo, 2015

Ad iuuenes studiosos

Imagen
Ad Adamum
    Abhinc nonnullas hebdomades, cum pensis inanibus sepulta in res academicas incumberem, forte quendam librum manibus tenui, qui anno 2013 editus de humanistis Europaeis Hispaniam tum optime tum pessime iudicantibus agebatur. Dum gratanter eum euoluebam, epigramma repperi studium meum excitans propter argumentum antibarbaricum, cuius hodie statim recordata sum, quia in mentem meam attulit nomen discipuli cuiusdam studiosi, qui hac hebdomade me certiorem fecerat de proposito nouo ac sibi maximi momenti, quod ipse heri perfecit (forsan tandem non bene succedat, sed gaudeo quod animosus audaxque saltem conatus est). Carmen illud ab Ario Baruosa Lusitano concinnatum est Conimbriae anno 1536 iure publico factum, cuius editor modernus tredecim disticha lectori tantum praebet, quibus describet Vniuersitatem quandam Hispanicam et scientiam eius discipulorum.

       Ecce uobis, lectores mei studiosi, epigramma exscriptum sicut in editione saeculi decimi sexti id repperi quadraginta…

De quodam sale Germanico

Facetiam paruula in bibliotheca electronica telephoni gestabilis legi hanc salsissimam, quae inter alias mihi arrisit multum, dum Olysippone Hispalim nuper uolabam. Mihi ipsi promisi ut hoc in insulso scriptorio eam excriberem non solum uobis, lectores mei fideles, sed etiam mihi, ut uidelicet numquam immemor eius essem. Auctori enim (uel potius compilatori) nomen est Gaspar Ens, natu Batauus,in Germania autem plurimos annos uersans saeculo septimo et decimo atque, ut liquet hac aliisque eius historiolis, amicissimus Hispanorum:    Astus astu uictus      In comitiis Augustanis, quum inter uariarum nationum homines, quaenam gens, Itali, Hispani, Germani etc. reliquas sollertia et ingenii acumine uinceret, sermo ortus esset, duo, Hispanus unus, alter Germanus, deposito uiginti Ducatorum pignore certamen inierunt, uter ingeniosius furari posset. Iactat Hispanus se incubanti auiculae oua subtrahere ita uelle, ut auicula nihil quidquam sentiat nec auolet. Monet Germanus ut in rem praes…

De insula quadam Volcania

Imagen
Domum modo redii ex fortunata quadam insula Lusitana eaque Volcania medio Oceano Atlantico aduersum oram Africanam sita, cui nomen "Madeira" est. Nulla quidem uestigia Romana illic insunt, quia primi incolae insulam circa saeculum quintum et decimum habitauisse dicuntur, sed alia mira et antiqua et recentiora spectauimus.      Quid ergo in medio mari agebas, Alexandra, in extremo, ut aiebant, Occidente?    Nihil arcanum neque inusitatum, lector mi fidelis: nempe colloquium quoddam de patrimonio alimentario 'Diaita' nuncupatum a collegis Lusitanis celebrabatur, cui, ubi primum de eo certiorem me fecerunt, nomen statim dedi meum. Nam de quo argumento meliore acroasim habere ipsa possim quam de condimento illo candido et diuino, quod "(post Deum et Solem) unicum sit principium solaque origo, propagatio atque augmentum unicum cunctorum uerum, ex quo maximus totius Mundi thesaurus et maximae diuitiae erui queant"?



    Placuit denique nouissimum iter uarii…