1.22.2017

De muris aedificandis

'Caín' pinxit et dixit

10 comentarios:

  1. Bene dictum scriptumque. Color autum false pinxisti: lutea ei est cutis, non flava.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Ego non pinxi (utinam ipsa tam optime pingerem!), tantummodo enim ex Hispanico sermone in Latinum verti. Sub nomine quod est "Caín" celantur, ut infra imaginem apposui, delineator Fridericus del Barrio et scriptor Philippus Hernández Cava. Utut est, facies dicitur animae speculum esse.

      Eliminar
    2. Vir iste, qui Hispanam linguam ab Albae Domus "web" nuper eripuit, mihimet contemptionis dignus videtur.

      Eliminar
  2. Non solum Hispanam linguam, verum etiam immigrationem, jura civilia, et multa alia. Quoque telephonum sustulit, quo Americani ad querendum probandumve utuntur.

    ResponderEliminar
  3. Quid refert si tot tantasque libertates tyrannus eripit? Panem et munera et pecuniam Americanis dabit. Qua de causa pleraque suffragia civium ille accepit, nonne?

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Ista suffragiorum historia vulgatur? Hillaria illa Clinton pleraque suffragia accepit—quasi treciens centena milia plus. Ratio autem suffragia numerandi autem victoriam cynocephalo tradidit.

      Eliminar
    2. Putasne rationem suffragia numerandi apud vos pravam vel perversam esse? Quid de victoria Obamae aut aliorum praesidum anteriorum?

      Eliminar
  4. Latinitas mea non tam valet ut quid intersit inter "pravam" et "perversam" sciam; secundum autem rationem, suffragium ejus qui Wisconsin, e.g., incolat, plus quam illud ejus qui California incolat valet. Interdum non refert (e.g. Obamæ casu); ambo vero præsides Republicani hoc in sæculo comitium sine parte suffragiorum majori tulerunt.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Coniuctione "vel" usa sum tamquam copulativa, unde "pravam" vel "perversam" scripsi fere nullum discrimen faciens. Refert enim utraque vox ad rem vitiosam et non rectam.
      Utcumque est, cynocephalus ille qui dixisti capillis flavis videtur putare rationem vestram suffragia numerandi esse pravam et vitiosam. Quamobrem ipse imperavit investigare an fraus electoralis fuerit illo die 8 mensis Novembris, quoniam videlicet is censeat fraudem fuisse detrimentum sui facientem.

      Eliminar
  5. Nulla fraus erat, nec umquam fuit, nisi secundum legem injustam. Cynocephalus rationem ad detrimentum sui fraudatam esse adseverat, quod profecto falsum est. Ratio injusta ad detrimentum adverariæ Hillariæ illæ Clinton erat. (Injustitia plus minusve hæc est: Rus et urbes suffragia æqualia dantur, etiamsi plerumque populi in urbibus habitat, idcirco suffragium urbanorum, qui Democratibus id dare solent, minus illo rusticorum valet, qui Republicanibus id dare solent. Qua de causa bis hoc in sæculo Repulicani minore suffragiorumj parte vicerunt.)

    ResponderEliminar