1.18.2017

Haicu Hispalense

Imago hic ope lucis expressa





              Haicu Hispalense

              Gutta cavavit 
              lapidem gloriosum
              pertinacior


2 comentarios:

  1. Perplacet carmen, ut solent haicua tua. Ceterum heri postquam de 'impressione animi' legi, quae in libro a te commendato "aware" vocatur, apud S A L quaesivi invenique regulas formales ad haicua Latina pangenda. Siquando mihi eveniet impressione tali affici, eam exprimere conabor in septemdecim syllabas.

    Propter salsam doctrinam tibi gratias ago deque perpulchro carmine gratulor. Vale!

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Gratias immo tibi primum in scriptorium hoc intranti ago pro verbis tam benevolentibus. Haicua a te concinnata citius quam serius me lecturam esse spero!

      Eliminar