1.25.2017

De clarissima quadam fabula puerili


     Filius fabulam "Le petit prince" inscriptam nunc legit a magistra scholae Francogallicae commendatam isque curiosus a me quaesivit utrum ipsa eam perlegerim necne:
- Sane! -respondi-. Hispanice primum, deinde Francogallice puella perlegi.
- Num Latine? -filius mirus interrogavit non dubitans quin non exstaret nulla.
- Mm! Nondum totam evolvi - confessa sum-, quia penes me sunt tres versiones et nonnullae paginae cuiusdam editionis non venalis[1] huius fabulae in sermonem Latinum conversae et nescio adhuc quam vel optima sit. 
     Filius enim Francogallice legit, sed etiam versionem Hispanicam aliquando inspicit, si quas sententias vel iuncturas non bene intellegit. Et locutiones verbaque sic conferens is repperit quam dissimiles inter se  nonnumquam interpretationes rerum sint.
       Postquam quaedam docta femina in Grege Latine Loquentium (quo in grege magis legere quam scribere me paenitet, horis otiosis carens) quaestionem similem fecerit, decrevi inde versiones comparare, filio quoque suadente, et differentias offendi permiras, quas vobiscum, mei lectores fideles, compartiri volo. Ecce ergo post fabulam lingua nativa scriptam (capitulum primum et sextum partim offero) quattuor versiones in sermonem Latinum in lucem traditae inter se collatae:


ANTOINE DE SAINT-EXUPÉRY, Le petit prince (Novi Eboraci 1943):
 1. Lorsque j’avais six ans j’ai vu, une fois, une magnifique image, dans un livre sur la Forêt Vierge qui s’appelait «Histoires Vécues». Ça représentait un serpent boa qui avalait un fauve. Voilà la copie du dessin.
On disait dans le livre : «Les serpents boas avalent leur proie tout entière, sans la mâcher. Ensuite ils ne peuvent plus bouger et ils dorment pendant les six mois de leur digestion.» 
J’ai alors beaucoup réfléchi sur les aventures de la jungle et, à mon tour, j’ai réussi, avec un crayon de couleur, à tracer mon premier dessin. Mon dessin numéro 1. Il était comme ça :
 6. Ah! petit prince, j’ai compris, peu à peu, ainsi, ta petite vie mélancolique. Tu n’avais eu longtemps pour distraction que la douceur des couchers de soleil. J’ai appris ce détail nouveau, le quatrième jour au matin, quand tu m’as dit : – J’aime bien les couchers de soleil. Allons voir un coucher de soleil… 


 • AUGUSTO HAURY, Regulus vel Pueri soli sapiunt (Parisiis 1961); Regulus, Didacopoli 1985):
 I. Quodam die, cum sex annos natus essem, imaginem praeclare pictam in libro de silva quae integra dicitur vidi; qui liber inscribebatur: “Narratiunculae a vita ductae.” Picta erat boa serpens beluam exsorbens. Quam imaginem sic expressam vides.
 Haec autem in libro scripta erant: “Boae serpentes praedas integras exsorbent nec mandunt. Deinde se movere non possunt et sex menses dormiunt dum pastus concoquunt.”
Tum ego de eis quae in dumetis ac paludibus illis casu fiunt multum mecum cogitavi et ipse perfeci ut miniatula cerula aliquid pingerem. Primae quidem illius meae picturae species haec erat: 
VI. O Regule! Sic sensim intellexi quam tristem aetatulam degeres. Cui nulla alia oblectatio diu fuerat nisi suaves illi solis occidentis conspectus. Hoc novi ... quarto die mane didici, cum mihi dixisti: Reg. -Solis occasus me multum delectant. Ad solem occidentem spectandum eamus. 


• JOAQUÍN OCHOA PALENZUELA, De paruulo principe liber (Matriti 2007):
 I. Cum septimum annum agebam, certo die splendidam laminam in libro de Nemore Arcano uidi cui nomen erat “Historiae Expertae”. Serpens feram uorans effingebatur. Ecce picturae exemplar. 
Liber dicebat: “Boae serpentes praedas integras, non mansas, uorant. Postea moueri non possunt et per sex digestionis menses dormiunt”.

Multa de euentibus siluestribus mecum agitaui et, ego, pro mea parte, primam meam picturam cum coloreo graphio pingere potui. Prima pictura mea. Sic erat:
VI. Heu, paruule princeps! Sic, paulatim, tuam paruam ac maestam uitam intellexi. Diu unus ludus tibi solis occasus suauitas fuit. Quarto die mane, hanc nouam rem cognoui cum mihi dixisti: Solis occasus mihi gratissimi sunt. Videamus solis occasum…. 



• ALEXANDER WINKLER, Regulus (Manhemii 2010):
 I. Cum sex annos natus essem, in libro de vastissimis silvis, qui inscriptus erat “Verae fabulae”, picturam egregiam conspexi. Picta erat anguis mirabili corporis magnitudine feram devorans. En picturam depictam.

Scriptum erat: “Boae totam devorant praedam neque dentibus frangunt. Deinde non iam moventur dormiuntque per sex menses quibus devoratam praedam ventre conficiant”.
Multum eo tempore cogitabam quae in hisce vastissimis silvis essent pericula, monstra, primamque picturam perfeci. Quae quidem talis erat: 
VI. Eheu! Mi regule! Hoc modo parvan tuam miseramque vitam gradatim cognovi cognovi. Diu nihil aliud habebas quo delectareris nisi gratam occidentis solis lucem. Hoc comperi cum quarto die mane dixisti: - “Gratus mihi est solis occasus. Eamus spectatum solis occasum…”



 • FRANZ SCHLOSSER, Principulus (Stutgardiae 2015):
  I. Die quodam, cum sex annos natus essem, in libro de silva vetusta, qui liber “Fabulae verae” inscribitur, imaginem mirificam vidi. Boa serpens picta erat, quae beluam hauriebat. Hic imaginem depictam vides. 
 In libro hoc scriptum erat: “Boae serpentes praedas suas integras devorant nec dentibus lacerant. Quo facto non iam moventur et per sex menses, quibus pastum concoquunt, dormiunt.”

Multum mecum cogitabam de periculis, quae in silva vetustissima imminent, et ego ipse plumbis versicoloribus primam picturam perfeci. Prima pictura mea talis erat:
 VI. O principule mi! Eo modo gradatim cognovi quam tristem vitulam agebas. Diu e nihilo nisi ex aspectu solis occidentis voluptatem quandam capiebas. Quod novi quarto die mane, quo mihi dixisti: “Valde delector pulchritudine solis occasus. Solis occasum eamus spectatum…”


   Quae vobis videtur vel optima harum interpretationum Latinarum? Nobisne forsitan exspectanda sit quinta interpretatio Latina?



  1. nonnullae paginae cuiusdam editionis non venalis] Haec Hispanica versio, quae venalis exstare non videtur, mihi est tantummodo usque ad paginam 31 lucis ope expressa, id est mihi desunt viginti capitula.  ↩

1.18.2017

Haicu Hispalense

Imago hic ope lucis expressa





              Haicu Hispalense

              Gutta cavavit 
              lapidem gloriosum
              pertinacior


1.05.2017

Cara mater


       Hos dies festos qui Christi Nativitatem commemorant atque adventu nocturno Regum Magicorum finem capient, nihil maximi momenti feci nisi libenter quievi, sed hac hebdomade nuper elapsa diutius tranquillior fui quam necesse fuit, nam domo exire vix potui gravedine laborans. Heri autem noctu,  quamquam in lectulo cubabam et sub stragulo cooperta eram calida inter sternumenta molesta et tussim siccam me vexantem, carmina legere potui, inter quae in unum incidi "Reditus" inscriptum, quod e mente arcere inde nequivi ideoque vobiscum, lectores mei fideles, compartiri nunc cupio, utpote quod surrisum tenerrimum moveat, etiamsi e prima fronte tristiculum videatur.
           A poeta recentiore scriptum nomine Ioannis Pascoli carmen mihi placuit quod id quod ille versibus choliambis concinnavit,  non tantum tamquam filia sensissem, sed potius filio ego ipsa procul dubio idem dixissem:



Eamus: esse nuntium ferunt matri
non belle. Eamus: heu piae malest matri,
periculose cara mater aegrotat,
exstinguitur. Citata me rapit raeda.
Est foedus aer, stridulo natant imbri
viae. Domum nanciscor. Adferunt: «Actum est.
Iam nec potest videre nec potest fari;
matrisque membra solvit ultimum frigus».
Accedo. At oculum mater adlevat: fatur:
«Quin facitis ignem? pupulus meus friget».


 
        Carmen autem, ut verum dicam, primum non Latine, sed Italice evolvi, quia librum qui id continebat, auctor ad vulgum scripserat (forsan alias de hoc libro existimationem faciam), unde curiosa carmen Latinum quaesivi  et feliciter repperi et gratanter inveni hoc: ubi nempe scriptor Italicus hodiernus "la mia dolce mamma" verterit, poetam Pascoli dixisse locutionem q.e."cara mater", qua eadem filius me semper vocitat.